|
15. Nullas quotaslibet nuptias damnandas esse. De tertiis et de
quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem.
Unde ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare, nec eis
verecundiam numerositatis auferre. Sed ne cuiquam brevitas hujus
responsionis meae forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem
meum audire paratus sum. Fortassis enim affert aliquam rationem,
quare secundae nuptiae non damnentur, tertiae damnentur. Nam ego,
sicut in exordio sermonis hujus admonui, non audeo plus sapere quam
oportet sapere (Rom. XII, 3). Quis enim sum, qui putem
definiendum, quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: Mulier
alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Non dixit, primus; aut,
secundus; aut, tertius; aut, quartus : sed, Mulier, inquit,
alligata est, quamdiu vir ejus vivit: si autem mortuus fuerit vir
ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior
autem erit, si sic permanserit (I Cor. VII, 39, 40).
Quid huic sententiae, quantum ad hanc rem attinet, addi vel detrahi
possit, ignoro. Deinde ipsum quoque Apostolorum ac nostrum
Magistrum et Dominum audio Sadducaeis respondentem, cum
proposuissent mulierem non univiram vel biviram, sed, si dici potest,
septiviram, in resurrectione cujus futura esset uxor. Increpans enim
eos, ait: Erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei.
In resurrectione enim nec nubent, nec uxores ducent: non enim
incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII,
29 et 30). Eorum itaque resurrectionem commemoravit, qui
resurgent ad vitam, non qui resurgent ad poenam. Potuit ergo dicere,
Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei; in illa enim
resurrectione multinubae istae esse non poterunt: deinde addere, quia
nec aliqua ibi nubit. Sed nec ipsam, ut videmus, tot maritorum
mulierem ulla suae sententiae significatione damnavit. Quapropter nec
contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut quoties voluerit,
viris mortuis nubat femina: nec ex meo corde praeter Scripturae
sanctae auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare. Quod autem
dico univirae viduae, hoc dico omni viduae: beatior eris, si sic
permanseris.
|
|