|
17. Comparatio alia inter triplices viduas. Julianae viduae tria
exoptat quae Annae fuerunt bona. Constituamus igitur ante oculos
nostros viduas tres, habentes singula eorum quae huic inerant omnia:
unam ponamus univiram, cui desit et tanta prolixitas viduitatis, quod
diu cum marito vixerit, et tantum studium pietatis, quod non ita
jejuniis et obsecrationibus serviat: alteram, quae post prioris mariti
brevissimam vitam, etiam secundum cito amiserit, et diuturna aetate
sit vidua, sed etiam ipsa non tantam det operam jejuniorum et
obsecrationum religiosissimae servituti: tertiam, quae non solum duos
viros habuerit, sed etiam cum ambobus singillatim, vel cum aliquo
eorum diutius vixerit, et posteriore aetate viduata, in qua quidem si
nubere voluisset, posset et filios procreare, susceperit continentiam
vidualem; sed plus intenta in Deum, plus sit sollicita quae illi
placeant actitare, die ac nocte sicut Anna jejuniis et obsecrationibus
serviens. Si contendatur quaenam istarum sit meritis potior, quis non
videat in hoc certamine palmam dandam esse majori ferventiorique
pietati? Ita et si tres aliae constituantur, quibus illorum trium
bina insint, singula desint; quis dubitet eas meliores fore, quibus
praepollentius fuerit in suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit
pietas?
18. Nulla quidem istarum sex viduarum tuae normae adaequatur. Tu
enim si hoc votum ad senectutem usque perduxeris, omnia tria potes
habere, quibus Annae meritum excelluit. Nam et unum virum habuisti,
et non diu tecum vixit in carne: ac per hoc si exhibueris obedientiam
verbis Apostoli dicentis, Quae autem vere vidua est et desolata,
speravit in Dominum, et persistit in orationibus nocte ac die; atque
illud quod sequitur sobria vigilantia devitaveris, Quae autem in
diliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): omnia
illa tria bona quae Annae fuerunt, et tua erunt. Tibi autem sunt et
filii, quos forte illa non habuit: nec ideo laudanda es, quia eos
habes, sed quia pie nutrire atque educare studes. Ut enim tibi
nascerentur, fecunditatis; ut vivant, felicitatis est: ut autem sic
instituantur, voluntatis et potestatis. In illis tibi homines
gratulentur , in hoc te imitentur. Anna per propheticam scientiam
cognovit apud matrem virginem Christum; te evangelica gratia fecit
matrem virginis Christi. Illa itaque sancta virgo, quam Christo
volentem et petentem obtulistis, vidualibus aviae matrisque meritis
addidit aliquid de merito virginali . Non enim nihil inde habetis,
quae hanc habetis: et in illa estis, quod in vobis non estis. Nam ut
sancta virginitas adimeretur nubentibus vobis, ideo factum est, ut
nasceretur ex vobis.
|
|