|
19. Epilogus superiorum. Haec itaque de meritis diversis
conjugatarum diversarumque viduarum hoc opere non disputarem, si id
quod ad te scribo, tibi tantummodo scriberem. Sed quoniam sunt
quaedam in hoc genere sermonis difficillimae quaestiones, aliquid
amplius quam quod ad te proprie pertinet, dicere volui, propter
quosdam qui sibi docti non videntur, nisi alienos labores non judicando
conentur discutere, sed lacerando conscindere: deinde ut etiam tu ipsa
non solum serves quod vovisti, et in co bono proficias; verum etiam
diligentius firmiusque noveris, idem bonum tuum non a malo nuptiarum
distingui, sed bono nuptiarum anteponi. Nam qui viduatarum feminarum
nuptias damnant, etiamsi continentiam suam multarum, quibus tu
uteris, rerum abstinentia mirabiliter et ferventer exerceant, non ideo
te seducant, ut sentias quod sentiunt, etiamsi facere non possis quod
faciunt. Nemo enim vult esse phreneticus, etiamsi videat phrenetici
vires viribus sanorum esse fortiores. Praecipue igitur doctrina sana
bonitatem propositi et ornet et muniat. Inde est quippe quod
catholicae feminae etiam saepius nuptae, non solum univiris viduis,
sed et virginibus haereticorum justo judicio praeferuntur. Multi sunt
quidem de his tribus rebus, conjugii, viduitatis et virginitatis,
quaestionum sinus, multae perplexitates: quibus disputando penetrandis
vel dissolvendis, et majore cura opus est, et copiosiore sermone; ut
vel in omnibus eis recte sapiamus, vel si quid aliter sapimus, id
quoque nobis Deus revelet. Verumtamen, quod etiam illic consequenter
dicit Apostolus, In quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp.
III, 15, 16). Pervenimus autem, quod ad hanc rem, de qua
loquimur, attinet, ut continentiam conjugio praeponamus, sanctam vero
virginitatem etiam continentiae viduali; et ne aliquas nuptias, quae
tamen non adulteria, sed nuptiae sunt, cujuslibet nostri nostrorumve
propositi laude damnemus. Multa alia de istis rebus dicta sunt a nobis
in libro de Bono Conjugali, et in alio libro de Sancta
Virginitate; et in opere quod adversus Faustum Manichaeum quanto
potuimus labore conscripsimus: quoniam Patriarcharum et Prophetarum
casta conjugia mordacissime reprehendendo scriptis suis, quorumdam
indoctorum animos a fidei sanitate detorsit.
|
|