|
20. Pars opusculi secunda pertinens ad exhortationem. Continentiam
esse donum Dei. Proinde quoniam in exordio hujus opusculi duo quaedam
necessaria proposueram, et exsequenda pollicitus eram; unum quod ad
doctrinam, alterum quod ad exhortationem pertinet; et priori parti,
ut potui, pro suscepto negotio non defui: ad exhortationem veniamus,
ut quod bonum prudenter scitur, etiam diligatur ardenter. Qua in re
prius illud moneo, ut quantamcumque tibi inesse sentis piae
continentiae dilectionem, beneficio Dei tribuas, eique gratias agas,
qui de Spiritu suo tibi tantum largitus est, ut ejus in corde tuo
charitate diffusa, licitae rei licentiam tibi amor melioris boni
auferret. Donavit enim ne liberet nubere cum liceret, ut jam non
liceret etiamsi liberet; et ex hoc firmius non liberet, ne fieret quod
non liceret, quod factum non est etiam cum liceret: tantumque
merereris vidua Christi, ut filiam quoque videres virginem Christi:
dum enim tu oras sicut Anna, facta est illa quod Maria. Haec dona
Dei esse quanto magis nosti, tanto magis es eisdem donis beata: imo
aliter non es, nisi quod habes noris a quo habeas. Attende enim quid
de hac re Apostolus dixit: Nos autem non spiritum hujus mundi
accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo
donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Multi quippe habent multa
Dei dona, et nesciendo a quo habent, impia vanitate jactantur. Nemo
est autem donis Dei beatus, qui donanti existit ingratus. Quia et
illud quod inter sacra mysteria cor habere sursum jubemur, ipso
adjuvante id valemus, quo jubente admonemur: et ideo sequitur, ut de
hoc tanto bono sursum levati cordis, non nobis gloriam quasi nostrarum
virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim
continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc justum est. Recordaris
haec verba unde sint, intus qua sanctione et quanta sanctitate
commendentur agnoscis. Tene igitur et habe quod accepisti, et datori
gratias age. Quamvis enim accipere et habere tuum sit, id tamen
habes, quod accepisti: quoniam superbienti, et ex eo quod habebat,
quasi a se ipso haberet, impie glorianti Veritas per Apostolum
dicit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid
gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?
|
|