|
21. Contra Pelagianos, liberum arbitrium sic defendentes, ut
negent Dei gratiam. Haec me admonere compellunt cavendi atque
devitandi quorumdam sermonculi, qui per aures ad animos multorum
serpere coeperunt, quod cum lacrymis dicendum est, inimici gratiae
Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad Dominum
necessaria videatur, ne intremus in tentationem. Sic enim conantur
defendere hominis liberum arbitrium, ut co solo, etiam Dei gratia non
adjuti, valeamus, quod divinitus jubetur, implere. Ac per hoc
sequitur ut frustra Dominus dixerit, Vigilate, et orate, ne
intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41): et frustra
quotidie in ipsa dominica oratione dicamus, Ne nos inferas in
tentationem (Id. VI, 13). Si enim nostrae tantummodo
potestatis est ne tentatione superemur, utquid oramus ne intremus vel
inferamur in eam? Faciamus potius quod nostri est liberi arbitrii
atque absolutissimae potestatis; et irrideamus Apostolum dicentem,
Fidelis Deus, qui non vos permittet tentari super id quod potestis
(I Cor. X, 13): et resistamus ei dicentes, Utquid peto a
Domino, quod in mea posuit potestate? Sed absit ut hoc sapiat, qui
sanum sapit. Proinde petamus ut det, quod ut habeamus jubet. Ad hoc
enim quod nondum habemus jubet ut habeamus, ut admoneat quid petamus;
et cum nos quod jusserit , posse invenerimus, etiam hoc unde
acceperimus intelligamus; ne inflati et elati hujus mundi spiritu,
nesciamus quae a Deo donata sunt nobis. Proinde arbitrium voluntatis
humanae nequaquam destruimus, quando Dei gratiam qua ipsum adjuvatur
arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate
praedicamus. Nostrum enim est velle; sed voluntas ipsa et admonetur
ut surgat, et sanatur ut valeat, et dilatatur ut capiat, et impletur
ut habeat. Nam si nos non vellemus, nec nos utique acciperemus ea
quae dantur, nec nos haberemus. Quis enim haberet continentiam, ut
inter caetera Dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor:
quis, inquam, haberet continentiam nisi volens? quia et nemo
acciperet nisi volens. Sed a quo detur, ut nostra voluntate accipi et
haberi possit, si quaeris, attende Scripturam; imo quia nosti,
recole quod legisti: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest
continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus
esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Magna ista sunt duo
munera, sapientia et continentia; sapientia scilicet qua in Dei
cognitione formamur, continentia vero qua huic saeculo non
conformamur. Jubet autem nobis Deus ut et sapientes et continentes
simus, sine quibus bonis justi perfectique esse non possumus. Sed
oremus ut det quod jubet adjuvando et inspirando, qui commonuit quid
velle debeamus praecipiendo et vocando. Quidquid hinc dedit , ut
conservet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen
oremus et gratias agamus de acceptis; et quod nondum accepimus, eo
ipso quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus.
Qui enim dedit conjugatis fidelibus ut contineant ab adulteriis et
fornicationibus, ipse dedit sanctis virginibus et viduis ut contineant
ab omni concubitu; in qua virtute jam proprie vel integritas vel
continentia nominatur. An forte ab illo quidem accepimus
continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? Quid est ergo quod
Jacobus apostolus dicit, Si quis autem vestrum indiget sapientia,
postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et
dabitur illi (Jacobi I, 5)? Sed de hac quaestione, et in aliis
jam opusculis nostris, quantum adjuvit Dominus, multa diximus; et
alias, quantum per ipsum potuerimus, data opportunitate dicemus.
|
|