|
Viduas hic docet et exhortatur. Primum docendo probat sanctae
viduitatis professionem nuptiis anteponendam; nuptias tamen secundas,
imo et tertias et quotaslibet licitas esse, nec unquam malas: et
nubentes quidem post votum viduas sive virgines merito damnari; ipsas
autem earum nuptias nec haberi pro adulteriis, nec dirimi oportere.
Merita viduarum ex ipso robore continentiae ac pietatis pensari vult;
ideoque biviram univirae viduae aliquando jure praeferri demonstrat.
Postea exhortando monet Julianam, ut in primis continentiam suam
beneficio Dei tribuat, caveatque ab sermonculis, qui serpere
coeperunt, hominum quorumdam inimicorum gratiae Christi. Jubet ut
suum omne studium cum filia virgine et cum socru vidua impendat ad
placendum Deo: delicias spirituales habeant carnalium deliciarum
loco; et famam denique suam custodire non negligant.
AUGUSTINUS Episcopus, servus Christi, servorumque Christi,
religiosae famulae Dei JULIANAE, in Domino dominorum
salutem.
|
|