|
22. Exhortationis vires esse ex gratia. Nunc inde aliquid ideo
dicere volui, propter quosdam fratres nostros amicissimos et
dilectissimos nobis, nec malitiose quidem errori huic implicatos, sed
implicatos tamen; qui putant cum aliquos ad justitiam pietatemque
exhortantur, vires non habituram exhortationem suam, nisi totum
illud, quod ut agat homo, agunt cum homine, in hominis constituant
potestate, non adjuta Dei munere, sed solo arbitrio liberae
voluntatis exserta: quasi possit esse ad perficiendum opus bonum
voluntas libera, nisi Dei munere liberata. Nec attendunt idipsum
etiam se ipsos Dei dono habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad
capessendam vitam bonam hominum voluntates pigras excitent, accendant
frigidas, corrigant pravas, aversas convertant, repugnantes
pacificent. Sic enim possunt persuadere quod suadent. Aut si haec in
voluntatibus hominum non agunt, quid agunt? utquid loquuntur?
Dimittant eas potius arbitrio suo. Si autem in eis haec agunt, itane
tandem homo in hominis voluntate tanta agit loquendo, et Deus illic
non agit aliquid adjuvando? Imo vero, quantalibet homo sermonis
facultate praepolleat, ut solertia disputandi et suavitate dicendi in
hominis voluntate inserat veritatem, nutriat charitatem, docendo
tollat errorem, exhortando torporem: Neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III,
7). Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi
Creator intrinsecus latenter operaretur. Spero ergo has litteras meas
merito Excellentiae vestrae cito in manus etiam talium esse venturas:
ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum. Deinde ut tu ipsa et
quaecumque aliae viduae ista legerint, vel cum leguntur audierint,
noveritis vos ad diligendum et habendum continentiae bonum plus
proficere orationibus vestris, quam exhortationibus nostris: quoniam
si quid vos adjuvat, quod vobis etiam nostra ministrantur alloquia,
totum illius gratiae tribuendum est, in cujus manu sant, sicut
scriptum est, et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16).
|
|