|
23. Exhortatur ad viduitatis bonum. Ut tota intentio Julianae
viduae sit ad placendum Deo. Demetriadis virginis aviaeque ipsius,
perinde atque matris, vult esse unum studium Deo placendi. Si ergo
nondum Deo vovisses continentiam vidualem, exhortaremur profecto ut
voveres: quia vero jam vovisti, exhortamur ut perseveres. Talia mihi
tamen video esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae
adhuc nubere cogitabant. Aurem igitur inclinemus Apostolo: Quae
innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit
sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae
sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34). Non
ait, Sollicita est ea quae sunt mundi, ut sancta non sit: sed certe
minor est ea conjugalis sanctitas , ex ea parte curarum qua mundana
cogitatur voluptas. Quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus
impenderetur quibus placendum esset viro, colligere quodam modo et
redigere debet innupta christiana in eam intentionem qua placendum est
Domino. Et vide cui placeat, quae Domino placet: et utique tanto
est beatior, quanto plus placet ei; quanto autem magis cogitat ea quae
sunt mundi, tanto minus placet. Placete itaque tota intentione
specioso forma prae filiis hominum. Ejus enim gratia illi placetis,
quae diffusa est in labiis ejus. Placete illi ea quoque parte
cogitationis, quae occuparetur mundo, ut placeretur viro. Placete
illi qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo.
Hunc enim speciosum forma prae filiis hominum viderunt homines in cruce
passionis; et non habuit speciem neque decorem, sed facies ejus
abjecta, et deformis positio ejus (Isai. LIII, 3). Ex hac
tamen deformitate Redemptoris vestri, manavit pretium decoris vestri,
sed decoris interioris. Omnis enim pulchritudo filiae regis
intrinsecus (Psal. XLIV, 3, 14). Hac pulchritudine illi
placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione
componite. Non amat ille fallaciarum fucos: veris veritas
delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, veritas vocatur. Ego
sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6).
Currite ad illum per illum; placete illi ex illo; vivite cum illo,
in illo, de illo. Affectibus veris et sanctissima castitate a viro
tali amate amari.
24. Audiat haec virginis etiam sanctae prolis tuae auris interior.
Videro quantum te praecedat in regno Regis illius: alia quaestio
est. Invenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa
omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere
debeatis. Certe si mariti essent quibus placendum esset, jam te
fortasse cum filia puderet ornari: nunc non pudeat agere quibus simul
ornemini; quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo
uno simul amemini. Simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis
illitum non adhiberetis, etiamsi viros haberetis; non putantes dignos
quos falleretis, nec vos quae fallere deberetis: nunc ergo illi
Regi, qui unicae sponsae, cujus membra estis, speciem concupivit,
veraciter simul placete, simul inhaerete; illa integritate virginali,
tu continentia viduali, ambae pulchritudine spirituali. In qua
pulchritudine etiam illius avia, socrus tua, quae jam certe senuit,
est pulchra vobiscum . Vigorem quippe hujus pulchritudinis dum
extendit in anteriora charitas, rugam in ea non facit annositas.
Habetis vobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de
perseverantia consulatis; quomodo cum illa vel illa tentatione
pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum
sumendum, ne facile rursus insidietur: et si quid hujusmodi est,
docet vos diuturnitate jam certa, amore benevola, pietate sollicita,
aetate secura. Tu praecipue, tu consule in talibus eam, quae experta
est quod experta es. Nam proles vestra illud canticum cantat, quod in
Apocalypsi nisi virgines cantare non possunt (Apoc. XIV, 3,
4). Pro ambabus tamen vobis sollicitius orat quam pro se ipsa: sed
magis pro nepte sollicita est, cui vincendarum tentationum spatium plus
restat annorum: te autem videt aevo suo viciniorem, et ejus filiae
matrem, quam si nuptam, quod jam non licet, atque absit, vidisses,
puto quod parere cum illa erubuisses. Quantum est ergo quod jam tibi
periculosae restat aetatis, quae ideo non diceris avia, ut sanctarum
cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? Non
itaque immerito magis pro illa sollicita est avia, pro qua et tu
mater: quia et majus est quod vovit, et totum ei restat quod modo
coepit . Exaudiat Dominus preces ejus, ut sanctae obsequamini
meritis ejus, quae carnem viri tui in juventa peperit, cor filiae tuae
in senecta parturit. Omnes itaque pariter atque concorditer univiro
unius conjugis, in cujus corpore uno spiritu vivitis, placete
moribus, instate orationibus.
|
|