|
25. Illecebrae saeculares quae tam cito deficiunt, contemnendae.
Praeteritus dies non revertitur in futurum, et post hesternum pergit
hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia
tempora et temporalia transeunt, ut veniat mansura promissio; et qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).
Si mundus jam perit, nupta cui parit? Aut corde paritura, et carne
non paritura, cur nubit? Si autem adhuc duraturus est mundus, cur
non magis amatur per quem factus est mundus? Si jam deficiunt
illecebrae saeculares, non est quod christianus animus cupiditate
conquirat: si autem adhuc manebunt, est quod sanctitate contemnat.
Horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero major est
gloria charitatis. Quot aut quanti sunt ipsi anni, quibus videtur
vigere flos carnalis aetatis? Nonnullae feminae nuptias cogitantes et
ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt,
ut eas nubere jam puderet amplius quam liberet. Multae autem nuptae
recentissima sua conjunctione in longinqua profectis viris suis,
reditum eorum exspectando grandaevae factae sunt, et tanquam cito
viduatae aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere
meruerunt. Si ergo vel spernentibus vel tardantibus sponsis, vel
peregrinantibus maritis, carnalis concupiscentia potuit contineri ne
stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest ne
sacrilegium committatur? Si repressa est cum ferveret dilata, cur non
opprimitur cum friguerit amputata? Plus enim ardentem ferunt
libidinem, quae non desperant ejusdem libidinis voluptatem. Quae
autem innuptarum castitatem Deo vovent, ipsam spem subtrahunt, quae
fomes amoris est. Unde facilius concupiscentia refrenatur, quae nulla
exspectatione succenditur: contra quam tamen nisi oretur, ut
superetur, ipsa illicita exoptatur ardentius.
|
|