|
26. Deliciae spirituales viduis sint loco carnalium. Deliciae
igitur spirituales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant;
lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum
frequentatio, spes futuri saeculi, et cor sursum: atque de his
omnibus gratiarum actio Patri luminum, a quo sine ulla dubitatione
omne datum optimum et omne donum perfectum, Scriptura teste,
descendit (Jacobi I, 17). Nam quando pro deliciis nuptarum quas
in carne virorum habent, aliarum carnalium deliciarum tanquam in
solatium usus assumitur, quid ego dicam quae sequantur mala, cum
breviter Apostolus dixerit, viventem mortuam esse viduam quae in
deliciis vivit (I Tim. V, 6)? Absit autem a vobis ut
divitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum, et in
cordibus vestris nummus viri amori succedat. Intuentes enim hominum
conversationem, saepe experti sumus, in quibusdam lascivia compressa
crevisse avaritiam. Nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius
audiunt qui non vident, et tangendo multa discernunt, nec tanta
vivacitate tangunt qui oculis utuntur; ubi intelligitur ex uno aditu,
id est, luminum, repressa intentione sentiendi, eam se in alios
sensus promptiorem dignoscendi acumine exserere, tanquam ex altero
conetur implere quod negatur in altero: ita etiam saepe carnalis
cupiditas a concumbendi voluptate cohibita, majoribus viribus in
pecuniae se porrigit appetitum, et illinc aversa, huc se impetu
ardentiore convertit. In vobis autem amor divitiarum simul frigescat
cum amore nuptiarum; et pius usus rerum quas possidetis, ad
spirituales delicias conferatur, ut liberalitas vestra magis ferveat
adjuvandis egenis quam ditandis avaris. In thesaurum quippe coelestem
non mittuntur dona cupidorum, sed eleemosynae pauperum, quae in
immensum modum orationes adjuvant viduarum. Jejunia quoque ac vigiliae
in quantum valetudinem non perturbant, si orando, psallendo,
legendo, et in lege Dei meditando insumantur, in delicias spirituales
etiam ipsa quae videntur laboriosa vertuntur. Nullo modo enim sunt
onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut venantium,
aucupantium, piscantium, vindemiantium, negotiantium, ludo aliquo
sese oblectantium. Interest ergo quid ametur. Nam in eo quod
amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur. Et vide quam
pudendum et dolendum sit, si delectat labor ut fera capiatur, ut cupa
et sacculus impleatur, ut pila jaciatur, et non delectat ut Deus
acquiratur.
|
|