|
27. Famae bonae cura. In omnibus sane spiritualibus deliciis,
quibus fruuntur innuptae, sancta earum conversatio cauta etiam debet
esse; ne forte cum mala vita non sit per lasciviam, mala sit fama per
negligentiam. Nec audiendi sunt, sive viri sancti, sive feminae,
quando reprehensa in aliquo negligentia sua, per quam fit ut in malam
veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi
coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non
imprudenter solum, verum etiam crudeliter contemnentes; cum occidunt
animas aliorum, sive blasphemantium viam Dei, quibus secundum suam
suspicionem quasi turpis quae casta est displicet vita sanctorum, sive
etiam cum excusatione imitantium, non quod vident, sed quod putant.
Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam
custodit, sibi bene facit: quisquis autem etiam famam, et in alios
misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama
nostra: et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad
salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. Unde non frustra
Apostolus: Providemus, inquit, bona, non solum coram Deo, verum
etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21). Item dicit:
Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non
quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I
Cor. X, 33). In quadam etiam exhortatione dicit: De caetero,
fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque sancta, quaecumque justa,
quaecumque casta, quaecumque charissima, quaecumque bonae famae, si
qua virtus, si qua laus, haec cogitate, quae et didicistis, et
accepistis, et audistis, et vidistis in me (Philipp. IV, 8 et
9). Cernis quemadmodum inter multa quae exhortando commonuit, non
neglexerit ponere, quaecumque bonae famae; duobusque verbis cuncta
concluserit, ubi ait, si qua virtus, si qua laus. Ad virtutem
namque pertinent quae antea memoravit bona; fama vero, ad laudem.
Puto quod non laudem hominum pro magno sumebat Apostolus, alio loco
dicens, Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano
die (I Cor. IV, 3); et alibi, Si hominibus placerem,
Christi servus non essem (Galat I, 10); et iterum, Nam gloria
nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I,
12). Sed illorum duorum, id est, bonae vitae et bonae famae, vel
quod brevius dicitur, virtutis et laudis, unum propter se ipsum
sapientissime retinebat, alterum propter alios misericordissime
providebat. Sed quoniam quantalibet humana cautela suspiciones
malevolentissimas non potest omni ex parte vitare, ubi pro
existimatione nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de
nobis vel mala fingendo , vel male credendo, famam nostram decolorare
conantur, adsit conscientiae solatium, planeque etiam gaudium, quod
merces nostra magna est in coelis, etiam cum dicunt homines mala multa
de nobis, pie tamen justeque viventibus (Matth. V, 11, 12).
Illa enim merces tanquam stipendium est militantium, per arma
justitiae, non solum dextera, verum et sinistra; per gloriam scilicet
et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 7,
8).
|
|