|
28. Continentes perseverent, et aliis persuadeant continentiam.
Conclusio. Agite itaque cursum vestrum, et perseveranter currite,
ut comprehendatis; et exemplo vitae exhortationisque sermone rapite in
eumdem cursum vestrum quascumque potueritis. Non vos ab hoc studio,
quo multas ad imitandum excitatis, frangat querela vanorum, qui
dicunt: Quomodo subsistet genus humanum, si omnes fuerint
continentes? Quasi propter aliud retardetur hoc saeculum, nisi ut
impleatur praedestinatus numerus ille sanctorum, quo citius impleto,
profecto nec terminus saeculi differetur. Nec illud vos retardet ab
studio persuadendi aliis bonum vestrum, si dicatur vobis: Cum et
nuptiae bonae sint, quomodo erunt omnia bona in Christi corpore, et
majora scilicet et minora, si omnes continentiae laude atque amore
imitentur? Primo, quia conando ut omnes sint continentes, tunc erunt
vel paucae. Neque enim omnes capiunt verbum hoc. Sed quoniam
scriptum est, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 11,
12); tunc capiunt quae possunt, si nec illis quae non capiunt
taceatur. Deinde, nec timere debemus ne forte omnes capiant, et
aliquid de minoribus bonis, id est conjugalis vita , Christi desit in
corpore. Si enim omnes audierint et omnes ceperint, intelligere
debemus hoc ipsum fuisse praedestinatum, ut conjugalia bona in illorum
numero membrorum jam sufficiant, quae tam multa ex hac vita
transierunt. Neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, honorem
continentium daturi sunt eis qui tricenarium fructum, si in conjugali
bono ipse intelligitur , jam dominicis horreis intulerunt (Id.
XIII, 8). Habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum,
etiamsi deinceps nulla velit nubere, vel nemo ducere uxorem. Secure
itaque instate quibus potestis, ut fiant quod vos estis: et orate
vigilanter atque ferventer, ut adjutorio dexterae Excelsi et
abundantia misericordissimae gratiae Domini, et perseveretis in eo
quod estis, et proficiatis ad id quod eritis.
29. Deinde obsecro vos per illum a quo et hoc donum accepistis, et
hujus doni praemia speratis, ut me quoque orationibus vestris
memineritis inserere cum tota domestica vestra Ecclesia.
Ordinatissime quippe provenit ut matri vestrae jam grandaevae de
oratione epistolam scriberem ; ad ipsam quippe maxime pertinet orando
concertare pro vobis, quae de se minus sollicita est quam de vobis: et
ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia viduali opusculum
facerem; quia tibi superare adhuc restat, quod jam aetas illius
superavit. Virgo autem sancta proles vestra, si aliquid de sua
professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de
Sancta Virginitate, quem legat. De quo legendo etiam te
commonueram, quoniam multa continet utrique necessaria castitati, hoc
est, virginali atque viduali, quae hic propterea partim tenuiter
attigi, partim omnino praetermisi, quia ibi copiosius disputavi.
Perseveres in gratia Christi.
|
|