|
1. Rogatus a Juliana scribit de professione viduitatis. Apostoli
de hac re doctrinam exponet. Ne petitioni tuae et in Christo
dilectioni diutius essem debitor promissionis meae, arripui utcumque
inter alias urgentissimas occupationes meas de professione sanctae
viduitatis aliquid ad te scribere: quoniam et praesentem me rogando
onerasti , et cum tibi hoc non potuissem negare, saepe meum promissum
litteris flagitasti. In quo sane opere nostro cum aliqua legeris ad
tuam vel ad vestram, quae simul in Christo vivitis, personam minime
pertinere, nec admonitioni vitae vestrae proprie necessaria, non ideo
debebis superflua judicare. Istae quippe litterae quamvis ad te, non
tamen tantummodo tibi scribendae fuerunt: sed ut aliis per te quoque
prodessent, non utique a nobis negligendum fuit. Quidquid ergo hic
inveneris, quod vobis necessarium vel nunquam fuerit, vel jam non
sit, et tamen aliis esse perspexeris, nec habere te pigeat, nec dare
legendum; ut et tua charitas sit utilitas aliorum.
2. Cum igitur in omni quaestione quae ad vitam moresque pertinet,
non sola doctrina, verum etiam exhortatio sit necessaria; ut doctrina
quid agendum sit noverimus, exhortatione autem excitemur, ne pigeat
agere quod agendum esse jam novimus: quid ego amplius te doceam, quam
id quod apud Apostolum legimus? Sancta enim Scriptura nostrae
doctrinae regulam figit, ne audeamus sapere plus quam oportet sapere;
sed sapiamus, ut ipse ait, ad temperantiam, sicut unicuique Deus
partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Non sit ergo mihi
aliud te docere, nisi verba tibi doctoris exponere, et de iis quod
Dominus dederit disputare.
|
|