|
3. Innuptae apud Apostolum non solae virgines, sed etiam viduae.
Ait itaque Apostolus, doctor Gentium, vas electiones: Dico autem
innuptis et viduis, bonum esse illis si sic permanserint, sicut et
ego. Haec verba ita intelligenda sunt, ut non existimemus viduas non
oportere innuptas dici, quia nuptias videntur expertae: innuptarum
enim nomine illas significat, quae non sunt nuptiis alligatae, sive
fuerint, sive non fuerint. Quod alio loco aperit, ubi ait: Divisa
est mulier innupta et virgo. Quando utique et virginem adjungit, quid
mulierem innuptam, nisi viduam vult intelligi? Unde etiam deinceps
uno innuptae nomine professionem utramque complectitur dicens: Quae
innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, quomodo placeat
Domino; quae autem nupta est, sollicita est ea quae sunt mundi,
quomodo placeat viro (I Cor. VII, 8, 34). Innuptam certe
non eam tantum intelligi voluit, quae nunquam nupsit; sed etiam eam
quae nuptiarum vinculo per viduitatem liberata, nupta esse destitit:
nam ideo et nuptam non dicit, nisi eam quae virum habet; non etiam eam
quae habuit, et non habet. Quapropter vidua omnis innupta est: sed
quia non omnis innupta vidua est; sunt enim et virgines; ideo hic
utrumque posuit, ubi ait, Dico autem innuptis et viduis: tanquam
diceret, Quod dico innuptis, non eis solis dico quae virgines sunt,
sed etiam eis quae viduae sunt; bonum esse illis si sic permanserint,
sicut et ego.
|
|