|
4. Bonum viduitatis majus quam conjugii, quod tamen vere bonum.
Conjugii fides, et alia ejus bona, licet viduitate minora. Ecce est
bonum tuum ei bono comparatum, quod dicit Apostolus suum, si fides
adest; imo quia fides adest. Brevis est ista doctrina, nec ideo
contemnenda, quia brevis: sed ideo facilius et charius tenenda, quia
in brevitate non vilis. Non enim qualecumque bonum hic commendaret
Apostolus, quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate praeposuit.
Quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est, christianarum et
religiosarum conjugatarum, hinc intelligi potest, quod cum de fugienda
fornicatione praeciperet, ubi utique et conjugatos alloquebatur,
Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi (Id.
VI, 19). Tantum ergo bonum est fidelis conjugii, ut etiam ipsa
membra sint Christi. Hoc autem bono quoniam melius est bonum
continentiae vidualis, non hac professione id agitur, ut aliquid plus
sit catholica vidua quam membrum Christi; sed ut meliorem quam
conjugata locum habeat inter membra Christi. Dicit quippe idem
apostolus: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia
autem membra non eosdem actus habent; ita multi unum corpus sumus in
Christo, singuli autem alter alterius membra : habentes dona diversa
secundum gratiam quae data est nobis (Rom. XII, 46).
5. Ideo etiam cum moneret conjugatos, ne debito carnalis
commixtionis fraudarent invicem; et per hoc alter eorum negato sibi
debito conjugali, per intemperantiam suam tentatus a satana, in
fornicationem prolaberetur: Hoc autem dico, inquit, secundum
veniam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me
ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic,
alius vero sic .
|
|