|
Viduitatis professione non damnari secundas nuptias. Cataphrygarum et
Novatianorum error a Tertulliano propalatus. Vides etiam conjugalem
pudicitiam et thori christiani matrimonialem fidem donum esse, et hoc a
Deo: ut illud quod ultra liberorum procreandorum necessitatem modum
concumbendi aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum
sit hoc malum, sed veniale sit propter nuptiarum bonum. Non enim de
conjugio, quod copulatur liberorum procreandorum causa, et fide
pudicitiae conjugalis, et indissolubili, quamdiu ambo vivunt,
matrimonii sacramento, quae omnia bona sunt; sed de illo immodico
carnis usu, qui in infirmitate conjugum agnoscitur, et interventu boni
nuptialis ignoscitur, ait Apostolus, Secundum veniam dico, non
secundum imperium. Item cum dicit, Mulier alligata est , quamdiu
vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est: cui
vult nubat, tantum in Domino: beatior autem erit, si sic
permanserit, secundum meum consilium; satis ostendit beatam esse in
Domino etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed in eodem
Domino viduam beatiorem: hoc est, ut Scripturarum non tantum
verbis, verum etiam exemplis loquar, beatam esse Ruth, sed Annam
beatiorem.
6. Quapropter hoc primum oportet ut noveris, bono quod elegisti non
damnari secundas nuptias, sed inferius honorari. Nam sicut bonum
sanctae virginitatis, quod elegit filia tua, non damnat unas nuptias
tuas; sic nec viduitas tua, cujusquam secundas. Hinc enim maxime
Cataphrygarum ac Novatianorum haereses tumuerunt, quas buccis
sonantibus, non sapientibus, etiam Tertullianus inflavit, dum
secundas nuptias tanquam illicitas maledico dente concidit, quas omnino
licitas Apostolus sobria mente concedit. Ab hac sanitate doctrinae,
nullius indocti, nullius docti disputatione movearis; nec ita extollas
bonum tuum, ut quod malum non est, tanquam malum crimineris alienum:
sed tanto magis gaude de tuo bono, quanto magis vides non tantum illo
devitari mala, sed quaedam bona etiam superari. Mala sunt enim
adulterium vel fornicatio.
|
|