|
Honestum dici viduitatis bonum quia honestius, non ut turpe putetur
conjugium. Ab his autem illicitis valde longe est quae voti libertate
se obstrinxit, et sibi etiam licita ne licerent, non imperio legis,
sed consilio charitatis effecit. Et bonum est pudicitia conjugalis,
sed melius bonum est continentia vidualis. Hoc ergo melius illius boni
submissione honoratur: non illud bonum melioris hujus laude damnatur.
7. Quod autem Apostolus, cum caelibum et innuptarum commendaret
fructum, quia cogitant quae sunt Domini, quomodo placeant Deo,
subjecit et ait, Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum
vobis injiciam, id est, non ut vos cogam; sed ad id quod honestum
est: non quia innuptarum bonum honestum dixit, ideo putare debemus
turpe esse vinculum conjugale; alioquin etiam primas nuptias
condemnabimus, quas nec Cataphryges, nec Novatiani, nec
disertissimus eorum astipulator Tertullianus turpes ausus est dicere.
Sed quemadmodum cum ait, Dico autem innuptis et viduis, bonum esse
illis si sic permanserint; utique bonum posuit pro meliore, quoniam
omne quod bono comparatum melius dicitur, etiam hoc procul dubio bonum
est: nam quid est aliud quod ita dicitur melius, nisi quod magis bonum
est? nec ideo consequenter eum sensisse arbitramur, malum esse si
nupserint, quoniam dixit, bonum esse illis si sic permanserint: ita
etiam cum ait, sed ad id quod honestum est; non matrimonium turpe esse
monstravit, sed quod honesto erat honestius generalis honesti nomine
commendavit. Quia honestius quid est, nisi quod magis honestum est?
Magis autem honestum utique honestum est. Aperte quippe declaravit
hoc esse bono illo melius, ubi ait, Qui dat nuptum, bene facit; et
qui non dat nuptum, melius facit: et hoc illo beato beatius, ubi
ait, Beatior autem erit, si sic permanserit (I Cor. VII,
5-8, 35-40). Sicut ergo bono melius et beato beatius, sic
honesto honestius est, quod honestum voluit appellare. Absit enim ut
turpe sit unde loquens apostolus Petrus ait: Viri, uxoribus vestris
tanquam vasi infirmiori et subjecto tribuite honorem, quasi
cohaeredibus gratiae. Et illas at loquens, subditas esse viris suis
exemplo Sarae ad hortatur: Nam sic quaedam, inquit, sanctae
mulieres, quae in Deum sperabant, ornabant se, obsequentes viris
suis: quomodo Sara obediebat Abrahae, dominum illum vocans, cujus
factae estis filiae benefacientes, et non timentes ullam perturbationem
(I Petr. III, 5-7).
|
|