|
8. Nuptas etiam corpore sanctas esse, licet minus quam innuptas.
Bonum viduitatis non minuitur laudato bono conjugii, sed augetur. An
beatior Anna vidua, quam Ruth bis nupta. Unde et illud quod de
innupta Paulus apostolus dixit, Ut sit sancta et corpore et spiritu
(I Cor. VII, 34), non sic accipiendum est, quasi nupta
fidelis et casta, et secundum Scripturas subdita viro, non sit sancta
corpore, sed tantummodo spiritu. Fieri enim non potest ut
sanctificato spiritu, non sit sanctum etiam corpus, quo sanctificatus
utitur spiritus. Sed ne cuiquam nos potius argumentari, quam hoc
divino eloquio probare videamur; quoniam Petrus Saram commemorans,
Sanctae, inquit, mulieres tantummodo; non ait, et corpore: illud
ejusdem Pauli consideremus, ubi prohibens fornicationes ait,
Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo
membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Audeat ergo
aliquis dicere membra Christi sancta non esse: aut vero audeat a
membris Christi fidelium conjugatarum corpora separare. Unde etiam
paulo post ait: Corpus vestrum templum in vobis est Spiritus sancti,
quem habetis a Deo: et non estis vestri; empti enim estis pretio
magno (I Cor. VI, 15, 19 et 20). Corpus fidelium et
membra Christi esse dixit, et templum Spiritus sancti, ubi profecto
utriusque sexus fideles intelliguntur. Ibi ergo sunt nuptae, ibi et
innuptae; sed distinctae meritis, et tanquam membris membra praelata,
quorum tamen neutra sint a corpore separata. Quod igitur de innupta
loquens ait, Ut sit sancta et corpore et spiritu; ampliorem
innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi
voluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione privavit.
9. Disce itaque bonum tuum, imo memento quod didicisti, bonum tuum
plus laudari, quia est aliud bonum quo sit hoc melius, quam si aliter
hoc bonum esse non posset, nisi illud malum esset, aut omnino non
esset. Habent oculi in corpore magnum honorem, sed minorem haberent,
si soli essent et alia minoris honoris membra non essent. In coelo
ipso sua luce sol lunam superat, non vituperat: et stella ab stella
differt in gloria (Id. XV, 41), non dissidet in superbia.
Ideo fecit Deus omnia, et ecce bona valde: non tantum bona, sed
etiam valde; non ob aliud, nisi quia omnia. Nam et per singula opera
dicebatur, Vidit Deus quia bonum est. Ubi autem omnia nominata
sunt, additum est valde; et dictum est, Vidit Deus omnia quae
fecit, et ecce bona valde (Gen. I). Meliora enim quaedam singula
quam alia singula: sed meliora simul omnia quam quaelibet singula.
Christi itaque doctrina sana in ejus corpore sanam te faciat per ejus
gratiam, ut id quod aliis melius habes in corpore et spiritu, idem
ipse spiritus tuus qui corpori dominatur, nec extollat insolenter, nec
discernat inscienter.
10. Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis
nupserit, haec uno viro cito viduata diu vixerit, continuo etiam te
meliorem putes esse quam Ruth.
|
|