|
Sanctae feminae tempore Legis non concupiscentia, sed obedientia
compellente nubebant. Alia quippe propheticis temporibus sanctarum
feminarum dispensatio fuit, quas nubere obedientia, non concupiscentia
compellebat, ut propagaretur populus Dei, in quo praemitterentur
Prophetae Christi: cum et ipse populus per ea quae in figura
contingebant in illis (I Cor. X, 11), sive in iis qui
scirent, sive in iis qui illa nescirent, nihil aliud esset quam
propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. Ut ergo
ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam
qui non suscitaret semen in Israel (Deut. XXV, 5-10).
Unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed
pietate pariendi; ut rectissime credantur coitum non fuisse
quaesiturae, si proles posset aliter provenire. Et viris usus
plurimarum vivarum concedebatur uxorum: cujus rei non concupiscentiam
carnis, sed providentiam generationis fuisse causam illud ostendit,
quod sicut viris sanctis habere plures uxores vivas, non ita etiam
sanctis feminis licebat misceri maritis pluribus vivis; quoniam tanto
essent turpiores, quanto magis appeterent unde non essent fecundiores.
Proinde sancta Ruth, cum semen quale illo tempore necessarium fuit in
Israel non haberet, mortuo viro quaesivit alterum de quo haberet.
Hac itaque bis conjugata ideo Anna univira vidua beatior fuit, quia
et prophetissa Christi esse meruit; quam credendum est, etiamsi
filios nullos habuit, quod quidem Scriptura reticendo reliquit
incertum, eo Spiritu praevidisse Christum ex virgine proxime esse
venturum, quo potuit agnoscere et parvulum: unde merito etiam sine
filiis, si tamen eos non habuit, secundas nuptias recusavit; quia
noverat jam tempus esse quo Christo non officio pariendi, sed studio
continendi, nec conjugalibus fetandis visceribus, sed castificandis
vidualibus moribus, melius serviretur. Si vero etiam sciebat Ruth
per suam carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat
habiturus, et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non audeo
jam dicere beatiorem fuisse Annae viduitatem quam illius fecunditatem.
|
|