|
13. Grammatici et oratores quomodo tractandi. Vox ad aures Dei,
animi affectus. Sunt item quidam de scholis usitatissimis
grammaticorum oratorumque venientes, quos neque inter idiotas numerare
audeas, neque inter illos doctissimos, quorum mens magnarum rerum est
exercitata quaestionibus. His ergo qui loquendi arte caeteris
hominibus excellere videntur, cum veniunt ut christiani fiant, hoc
amplius quam illis illitteratis impertire debemus, quod sedulo monendi
sunt ut humilitate induti christiana, discant non contemnere quos
cognoverint morum vitia quam verborum amplius devitare; et cordi casto
linguam exercitatam nec conferre audeant, quam etiam praeferre
consueverant. Maxime autem isti docendi sunt Scripturas audire
divinas, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum;
neque arbitrentur carnalibus integumentis involuta atque operta dicta
vel facta hominum, quae in illis libris leguntur, non evolvenda atque
aperienda ut intelligantur, sed sic accipienda ut litterae sonant;
deque ipsa utilitate secreti, unde etiam mysteria vocantur, quid
valeant aenigmatum latebrae ad amorem veritatis acuendum,
decutiendumque fastidii torporem, ipsa experientia probandum est
talibus, cum aliquid eis quod in promptu positum non ita movebat,
enodatione allegoriae alicujus eruitur. His enim maxime utile est
nosse, ita esse praeponendas verbis sententias, ut praeponitur animus
corpori. Ex quo fit ut ita malle debeant veriores quam disertiores
audire sermones, sicut malle debent prudentiores, quam formosiores
habere amicos. Noverint etiam non esse vocem ad aures Dei, nisi
animi affectum: ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et
ministros Ecclesiae forte animadverterint, vel cum barbarismis et
soloecismis Deum invocare, vel eadem verba quae pronuntiant non
intelligere, perturbateque distinguere. Non quia ista minime
corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intelligit, dicat Amen;
sed tamen pie toleranda sunt ab eis qui didicerint, ut sono in foro,
sic voto in Ecclesia benedici. Itaque forensis illa nonnunquam forte
bona dictio, nunquam tamen benedictio dici potest. De Sacramento
autem quod accepturi sunt, sufficit prudentioribus audire quid res illa
significet: cum tardioribus autem aliquanto pluribus verbis et
similitudinibus agendum est, ne contemnant quod vident.
|
|