|
14. Jam de hilaritate comparanda. Causae sex taedium afferentes
catechizanti. Remedium contra primam causam taedii. Hic tu fortasse
exemplum aliquod sermonis desideras, ut ipso tibi opere ostendam
quomodo facienda sint ista quae monui. Quod quidem faciam, quantum
Domino adjuvante potuero: sed prius de illa hilaritate comparanda,
quod pollicitus sum, dicere debeo. Jam enim de ipsis praeceptis
explicandi sermonis, in catechizando eo qui sic venit ut christianus
fiat, quantum satis visum est, quod promiseram exsolvi. Indebitum
quippe est, ut etiam ipse faciam in hoc volumine, quod fieri oportere
praecipio. Si ergo fecero, ad cumulum valebit: cumulus autem quo
pacto a me superfundi potest, antequam mensuram debiti explevero?
Neque enim te maxime conqueri audivi, nisi quod tibi sermo tuus vilis
abjectusque videretur, cum aliquem christiano nomine imbueres. Hoc
autem scio, non tam rerum quae dicendae sunt, quibus te satis novi
paratum et instructum, neque ipsius locutionis inopia, sed animi
taedio fieri; vel illa causa quam dixi, quia magis nos delectat et
tenet, quod in silentio mente cernimus, nec inde volumus avocari ad
verborum longe disparem strepitum; vel quia etiam cum sermo jucundus
est, magis nos libet audire aut legere quae melius dicta sunt, et quae
sine nostra cura et sollicitudine promuntur, quam ad alienum sensum
repentina verba coaptare incerto exitu, sive utrum occurrant pro
sententia, sive utrum accipiantur utiliter; vel quia illa quae rudibus
insinuantur, eo quod nobis notissima sunt, et provectui nostro jam non
necessaria, piget ad ea saepissime redire, nec in eis tam usitatis et
tanquam infantilibus cum aliqua voluptate jam grandiusculus animus
graditur. Facit etiam loquenti taedium auditor [immobilis vel quia
non movetur affectu, vel quia nullo motu corporis indicat se
intelligere vel sibi placere quae dicuntur ]: non quia humanae laudis
nos esse avidos decet, sed quia ea quae ministramus Dei sunt; et
quanto magis diligimus eos quibus loquimur, tanto magis eis cupimus ut
placeant quae ad eorum porriguntur salutem: quod si non succedit,
contristamur, et in ipso cursu debilitamur et frangimur, quasi frustra
operam conteramus. Nonnunquam etiam cum avertimur ab aliqua re quam
desideramus agere, et cujus actio aut delectabat nos, aut magis nobis
necessaria videbatur, et cogimur aut jussu ejus quem offendere
nolumus, aut aliquorum inevitabili instantia catechizare aliquem; jam
conturbati accedimus ad negotium, cui magna tranquillitate opus est,
dolentes quod neque ordinem actionum nobis conceditur tenere quem
volumus, nec sufficere omnibus possumus: atque ita ex ipsa tristitia
sermo procedens minus gratus est, quia de ariditate moestitiae minus
exuberat. Aliquando item ex aliquo scandalo moeror pectus obsedit ,
et tunc nobis dicitur, Veni, loquere huic; christianus vult fieri.
Dicitur enim ab ignorantibus quid nos clausum intus exurat: quibus si
affectum nostrum aperire non oportet, suscipimus ingratius quod volunt
; et profecto languidus et insuavis ille sermo erit per venam cordis
aestuantem fumantemque trajectus. Tot igitur ex causis, quaelibet
earum serenitatem nostrae mentis obnubilet, secundum Deum sunt
quaerenda remedia, quibus relaxetur illa contractio, et fervore
spiritus exsultemus et jucundemur in tranquillitate boni operis.
Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7).
15. Si enim causa illa contristat, quod intellectum nostrum auditor
non capit, a cujus cacumine quodam modo descendentes cogimur in
syllabarum longe infra distantium tarditate demorari, et curam gerimus
quemadmodum longis et perplexis anfractibus procedat ex ore carnis,
quod celerrimo haustu mentis imbibitur, et quia multum dissimiliter
exit, taedet loqui, et libet tacere; cogitemus quid nobis praerogatum
sit ab illo qui demonstravit nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus
(I Petr. II, 21). Quantumvis enim differat articulata vox
nostra ab intelligentiae nostrae vivacitate, longe differentior est
mortalitas carnis ab aequalitate Dei. Et tamen cum in eadem forma
esset, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, etc., usque ad
mortem crucis (Philipp. II, 6-8). Quam ob causam, nisi quia
factus est infirmis infirmus, ut infirmos lucrificaret (I Cor.
IX, 22)? Audi ejus imitatorem alibi etiam dicentem: Sive enim
mente excessimus, Deo; sive temperantes sumus, vobis. Charitas
enim Christi compellit nos, judicantes hoc, quia unus pro omnibus
mortuus est (II Cor. V, 13 et 14). Quomodo enim paratus
esset impendi pro animabus eorum (Id. XII, 15), si eum
pigeret inclinari ad aures eorum? Hinc ergo factus est parvulus in
medio nostrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II,
7). Num enim delectat, nisi amor invitet, decurtata et mutilata
verba immurmurare? Et tamen optant homines habere infantes, quibus id
exhibeant: et suavius est matri minuta mansa inspuere parvulo filio,
quam ipsam mandere ac devorare grandiora. Non ergo recedat de pectore
etiam cogitatio gallinae illius, quae languidulis plumis teneros fetus
operit, et susurrantes pullos confracta voce advocat; cujus blandas
alas refugientes superbi, praeda fiunt alitibus (Matth. XXIII,
37). Si enim intellectus delectat in penetralibus sincerissimis,
hoc etiam intelligere delectat, quomodo charitas, quanto officiosius
descendit in infima, tanto robustius recurrit in intima per bonam
conscientiam nihil quaerendi ab eis ad quos descendit, praeter eorum
sempiternam salutem.
|
|