|
16. Remedium contra secundam taedii causam. Si autem magis
appetimus, ea quae jam parata sunt et melius dicta legere vel audire,
et ideo piget incerto exitu ad tempus coaptare quae loquimur: tantum a
veritate rerum non aberret animus, facile est ut si in verbis auditorem
aliquid offenderit, ex ipsa occasione discat quam sit re intellecta
contemnendum, si minus integre, aut si minus proprie sonare potuit,
quod ideo sonabat ut res intelligeretur. Quod si humanae infirmitatis
intentio etiam ab ipsa rerum veritate aberraverit; quanquam in
catechizandis rudibus, ubi via tritissima tenenda est, difficile
potest accidere: tamen ne forte accidat ut etiam hinc offendatur
auditor, non aliunde nobis debet videri accidisse, nisi quia Deus
experiri nos voluit, utrum cum mentis placiditate corrigamur, ne in
defensionem nostri erroris majore praecipitemur errore. Quod si nemo
nobis dixerit, nosque et illos qui audierunt omnino latuerit, nullus
dolor est, si non fiat iterum. Plerumque autem nos ipsi recolentes
quae dixerimus, reprehendimus aliquid, et ignoramus quomodo cum
diceretur acceptum sit; magisque dolemus, quando in nobis fervet
charitas, si cum falsum esset, libenter acceptum est. Ideoque
opportunitate reperta, sicut nos ipsos in silentio reprehendimus, ita
curandum est ut etiam illi sensim corrigantur, qui non Dei verbis,
sed plane nostris in aliquam lapsi sunt falsitatem. Si vero aliqui
livore vesano caeci errasse nos gaudent, susurrones, detractores,
Deo odibiles (Rom. I, 30); praebeant nobis materiam exercendae
patientiae cum misericordia, quia et patientia Dei ad poenitentiam eos
adducit. Quid enim est detestabilius, et quod magis thesaurizet iram
in die irae et revelationis justi judicii Dei (Id. II, 4 et
5), quam de malo alterius mala diaboli similitudine atque imitatione
laetari? Nonnunquam etiam, cum recte omnia vereque dicantur, aut non
intellectum aliquid, aut contra opinionem et consuetudinem veteris
erroris ipsa novitate asperum, offendit et perturbat audientem. Quod
si apparuerit, sanabilemque se praebet, auctoritatum rationumque copia
sine ulla dilatione sanandus est. Si autem tacita et occulta offensio
est, Dei medicina opitulari potest. At si resiluerit , et curari
recusaverit, consoletur nos dominicum illud exemplum, qui offensis
hominibus ex verbo suo, et tanquam durum refugientibus, etiam iis qui
remanserant ait, Numquid et vos vultis ire (Joan. VI, 68)?
Satis enim fixum atque immobile debet corde retineri, Jerusalem
captivam ab hujus saeculi Babylonia decursis temporibus liberari,
nullumque ex illa esse periturum; quia qui perierit, non ex illa
erat. Firmum enim fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc:
novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate, omnis qui
nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Ista cogitantes,
et invocantes Dominum in cor nostrum, minus timebimus incertos exitus
sermonis nostri propter incertos motus auditorum; delectabitque nos
etiam ipsa perpessio molestiarum pro misericordi opere, si non in eo
nostram gloriam requiramus. Tunc enim est vere opus bonum, cum a
charitate jaculatur agentis intentio, et tanquam ad locum suum
rediens, rursus in charitate requiescit. Lectio vero quae nos
delectat, aut aliqua auditio melioris eloquii, ut eam promendo,
sermoni nostro praeponere volentes, cum pigritia vel taedio loquamur,
alacriores nos suscipiet, jucundiorque praestabitur post laborem; et
majore fiducia deprecabimur ut loquatur nobis Deus quomodo volumus, si
suscipiamus hilariter ut loquatur per nos quomodo possumus: ita fit ut
diligentibus Deum omnia concurrant in bonum (Rom. VIII,
28).
|
|