|
17. Remedium contra tertiam causam taedii. Jam vero si usitata et
parvulis congruentia saepe repetere fastidimus; congruamus eis per
fraternum, paternum, maternumque amorem, et copulatis cordi eorum
etiam nobis nova videbuntur. Tantum enim valet animi compatientis
affectus, ut cum illi afficiuntur nobis loquentibus, et nos illis
discentibus, habitemus in invicem; atque ita et illi quae audiunt
quasi loquantur in nobis, et nos in illis discamus quodam modo quae
docemus. Nonne accidere hoc solet, cum loca quaedam ampla et
pulchra, vel urbium vel agrorum, quae jam nos saepe videndo sine
aliqua voluptate praeteribamus, ostendimus eis qui antea nunquam
viderant, ut nostra delectatio in eorum novitatatis delectatione
renovetur? Et tanto magis, quanto sunt amiciores; quia per amoris
vinculum in quantum in illis sumus, in tantum et nobis nova fiunt quae
vetera fuerunt. Sed si in rebus contemplandis aliquantum profecimus,
non volumus eos quos diligimus laetari et stupere, cum intuentur opera
manuum hominum; sed volumus eos in ipsam artem consiliumve institutoris
attollere, atque inde exsurgere in admirationem laudemque omnicreantis
Dei, ubi amoris fructuosissimus finis est: quanto ergo magis
delectari nos oportet, cum ipsum Deum jam discere homines accedunt,
propter quem discenda sunt quaecumque discenda sunt; et in eorum
novitate innovari, ut si frigidior est solita nostra praedicatio,
insolita eorum auditione fervescat? Huc accedit ad comparandam
laetitiam, quod cogitamus et consideramus, de qua erroris morte in
vitam fidei transeat homo. Et si vicos usitatissimos cum benefica
hilaritate transimus, quando alicui forte qui errando laboraverat,
demonstramus viam: quanto alacrius et cum gaudio majore in doctrina
salutari, etiam illa quae propter nos retexere non opus est,
perambulare debemus; cum animam miserandam et erroribus saeculi
fatigatam per itinera pacis, ipso qui nobis eam praestitit jubente ,
deducimus?
|
|