|
18. Remedium contra quartam causam fastidii. Auditor vel audiendo
vel stando fatigatus, quomodo recreandus. Usus audiendi verbum Dei
sedendo, in quibusdam Ecclesiis receptus. Sed revera multum est
perdurare in loquendo usque ad terminum praestitutum, cum moveri non
videmus audientem; quod sive non audeat, religionis timore
constrictus, voce aut aliquo motu corporis significare approbationem
suam, sive humana verecundia reprimatur; sive dicta non intelligat,
sive contemnat: quandoquidem nobis non cernentibus animum ejus incertum
est, omnia sermone tentanda sunt, quae ad eum excitandum et tanquam de
latebris eruendum possint valere. Nam et timor nimius atque impediens
declarationem judicii ejus, blanda exhortatione pellendus est, et
insinuando fraternam societatem verecundia temperanda, et
interrogatione quaerendum utrum intelligat, et danda fiducia, ut si
quid ei contradicendum videtur, libere proferat. Quaerendum eum de
illo utrum haec aliquando jam audierit, et fortassis eum tanquam nota
et pervulgata non moveant; et agendum pro ejus responsione, ut aut
planius et enodatius loquamur, aut opinionem contrariam refellamus,
aut ea quae illi nota sunt non explicemus latius, sed breviter
complicemus, eligamusque aliqua ex his quae mystice dicta sunt in
sanctis Libris, et maxime in ipsa narratione, quae aperiendo et
revelando noster sermo dulcescat. Quod si nimis tardus est, et ab
omni tali suavitate absurdus et aversus, misericorditer sufferendus
est, breviterque decursis caeteris, ea quae maxime necessaria sunt,
de unitate Catholicae , de tentationibus, de christiana conversatione
propter futurum judicium terribiliter inculcanda sunt, magisque pro
illo ad Deum, quam illi de Deo multa dicenda.
19. Saepe etiam fit ut qui primo libenter audiebat, vel audiendo
vel stando fatigatus, non jam laudans, sed oscitans labia diducat, et
se abire velle etiam invitus ostendat. Quod ubi senserimus, aut
renovare oportet ejus animum, dicendo aliquid honesta hilaritate
conditum et aptum rei quae agitur, vel aliquid valde mirandum et
stupendum, vel etiam dolendum atque plangendum; et magis de ipso, ut
propria cura punctus evigilet; quod tamen non offendat ejus verecundiam
asperitate aliqua, sed potius familiaritate conciliet; aut oblata
sessione succurrere; quanquam sine dubitatione melius fiat, ubi
decenter fieri potest, ut a principio sedens audiat; longeque
consultius in quibusdam Ecclesiis transmarinis non solum antistites
sedentes loquuntur ad populum, sed ipsi etiam populo sedilia
subjacent, ne quisquam infirmior stando lassatus a saluberrima
intentione avertatur, aut etiam cogatur abscedere. Et tamen multum
interest, si se quisquam de magna multitudine subtrahat ad reparandas
vires, qui jam sacramentorum societate devinctus est; et si ille
discedat (quod plerumque inevitabiliter urgetur, ne interiore defectu
victus etiam cadat) qui primis sacramentis imbuendus est: et pudore
enim non dicit cur eat, et imbecillitate stare non sinitur. Expertus
haec dico: nam fecit hoc quidam, cum eum catechizarem, homo
rusticanus, unde magnopere praecavendum esse didici. Quis enim ferat
arrogantiam nostram, cum viros fratres nostros, vel etiam quod majore
sollicitudine curandum est, ut sint fratres nostri, coram nobis sedere
non facimus; et ipsum Dominum nostrum, cui assistunt Angeli, sedens
mulier audiebat (Luc. X, 39)? Sane si aut brevis sermo futurus
est, aut consessui locus non est aptus, stantes audiant; sed cum
multi audiunt, et non tunc initiandi . Nam cum unus, aut duo, aut
pauci, qui propterea venerunt ut christiani fiant, periculose loquimur
stantibus. Tamen si jam sic coepimus, saltem animadverso auditoris
taedio, et offerenda sessio est, imo vero prorsus urgendus ut sedeat,
et dicendum aliquid quo renovetur, quo etiam cura, si qua forte
irruens eum avocare coeperat, fugiat ex animo. Cum enim causae
incertae sint cur jam tacitus recuset audire, jam sedenti aliquid
adversus incidentes cogitationes saecularium negotiorum dicatur, aut
hilari, ut dixi, aut tristi modo: ut si ipsae sunt quae mentem
occupaverunt, cedant quasi nominatim accusatae; si autem ipsae non
sunt, et audiendo fatigatus est, cum de illis tanquam ipsae sint
(quandoquidem ignoramus), inopinatum aliquid et extraordinarium, eo
modo quo dixi, loquimur, a taedio renovatur intentio. Sed et breve
sit, maxime quia extra ordinem inseritur, ne morbum fastidii cui
subvenire volumus etiam augeat ipsa medicina: et acceleranda sunt
caetera, et promittendus atque exhibendus finis propinquior.
|
|