|
20. Remedium adversus quintam causam taedii. Remedium contra
sextam causam taedii. Item adversus causam sextam. Si autem
confregit animum tuum alterius actionis, cui tanquam magis necessariae
jam suspensus eras, omissio, et propterea tristis insuaviter
catechizas; cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis
agendum esse quidquid cum hominibus agimus, et ex officio sincerissimae
charitatis; hoc ergo excepto, incertum esse quid utilius agamus, et
quid opportunius aut intermittamus, aut omnino omittamus. Quia enim
merita hominum pro quibus agimus, qualia sint apud Deum non novimus,
quid eis ad tempus expediat aut nulla aut tenuissima aut incertissima
conjectura suspicamur potius, quam comprehendimus. Quapropter res
quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus: quas eo modo quo
statuimus, si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus quia nobis, sed
quia Deo sic eas agi placuit: si autem aliqua inciderit necessitas,
qua noster ille ordo turbetur; flectamur facile, ne frangamur; ut
quem Deus nostro praeposuit, ipse sit noster. Aequius est enim ut
nos ejus, quam ut ille nostram voluntatem sequatur. Quia et ordo
agendarum rerum, quem nostro arbitrio tenere volumus, ille utique
approbandus est, ubi potiora praecedunt. Cur ergo nos dolemus homines
a Domino Deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso quo nostrum amamus
ordinem, inordinati esse cupiamus? Nemo enim melius ordinat quid
agat, nisi qui paratior est non agere quod divina potestate
prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur.
Quia multae cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini
manet in aeternum (Prov. XIX, 21).
21. Si vero ex aliquo scandalo perturbatus animus non valet edere
serenum jucundumque sermonem, tantam esse charitatem oportet in eos pro
quibus Christus mortuus est, volens eos pretio sanguinis sui ab
errorum saecularium morte redimere; ut hoc ipsum quod nobis tristibus
nuntiatur, praesto esse aliquem qui desideret fieri christianus, ad
consolationem illius resolutionemque tristitiae valere debeat, sicut
solent lucrorum gaudia dolorem lenire damnorum. Non enim scandalum nos
contristat alicujus, nisi quem perire aut per quem perire infirmum vel
credimus vel videmus. Ille igitur qui initiandus advenit, dum
speratur posse proficere, dolorem deficientis abstergat. Quia et si
timor ille suggeritur, ne fiat proselytus filius gehennae (Matth.
XXIII, 15), dum multi tales versantur ante oculos, ex quibus
oriuntur ea quibus urimur scandala, non ad retardandos nos pertinere
debet, sed magis ad excitandos et acuendos: quatenus quem imbuimus
moneamus, ut caveat imitationem eorum qui non ipsa veritate, sed solo
nomine christiani sunt; nec eorum turba commotus, aut sectari velit
eos, aut Christum nolit sectari propter eos; et aut nolit esse in
Ecclesia Dei ubi illi sunt, aut talis ibi velit esse quales illi
sunt. Et nescio quomodo in hujusmodi monitis ardentior sermo est, cui
fomitem subministrat praesens dolor: ut non solum pigriores non simus,
sed eo ipso dicamus accensius atque vehementius, quod securiores
frigidius et lentius diceremus; gaudeamusque nobis occasionem dari,
ubi motus animi nostri sine fructificatione non transeat.
22. Si autem de aliquo errato nostro vel peccato nos moestitudo
comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium Deo spiritum esse
contribulatum (Psal. L, 19), sed etiam illud, Quia sicut aqua
ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33);
et, Quia misericordiam, inquit, volo quam sacrificium (Osee VI,
6). Sicut ergo si periclitaremur incendio, ad aquam utique
curreremus, quo posset exstingui, et gratularemur si quis eam de
proximo offerret; ita si de nostro feno aliqua peccati flamma surrexit
, et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis,
tanquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod exarserat
opprimatur. Nisi forte tam stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum
pane currendum, quo ventrem esurientis impleamus, quam cum verbo
Dei, quo mentem istud edentis instruamus. Huc accedit, quia si
tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nihil obesset;
infeliciter in periculo salutis, non jam proximi, sed nostrae,
oblatum remedium sperneremus. Cum vero ex ore Domini tam minaciter
sonet, Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis
(Matth. XXV, 26, 27); quae tandem dementia est, quoniam
peccatum nostrum nos angit, ideo rursus velle peccare, non dando
pecuniam dominicam volenti et petenti? His atque hujusmodi
cogitationibus et considerationibus depulsa caligine taediorum, ad
catechizandum aptatur intentio, ut suaviter imbibatur, quod impigre
atque hilariter de charitatis ubertate prorumpit. Haec enim non tam
ego tibi, quam omnibus nobis dicit ipsa dilectio, quae diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5).
|
|