|
23. Pro personarum diversitate temperanda oratio. Sed nunc etiam
illud quod priusquam promitterem non debebam, jam fortasse debitum
flagitas, ut aliquod sermonis exemplum, tanquam si ego aliquem
catechizem, non me pigeat explicare, et intuendum tibi proponere.
Quod priusquam faciam, volo cogites aliam esse intentionem dictantis,
cum lector futurus cogitatur; et aliam loquentis, cum praesens auditor
attenditur: et in eo ipso aliam in secreto monentis, dum nullus alius
qui de nobis judicet praesto est; aliam palam docentis aliquid, cum
dissimiliter opinantium circumstat auditus: et in hoc genere aliam,
cum docetur unus, caeteri autem tanquam judicantes aut attestantes quae
sibi nota sunt audiunt; aliam cum omnes communiter quid ad eos
proferamus exspectant: et rursus in hoc ipso aliam, cum quasi privatim
consedetur, ut sermocinatio conseratur; aliam, cum populus tacens
unum de loco superiore dicturum suspensus intuetur: multumque
interest, et cum ita dicimus, utrum pauci adsint an multi; docti an
indocti, an ex utroque genere mixti; urbani an rustici, an hi et illi
simul; an populus ex omni hominum genere temperatus sit. Fieri enim
non potest, nisi aliter atque aliter afficiant locuturum atque
dicturum, et ut sermo qui profertur, affectionis animi a quo
profertur, quemdam quasi vultum gerat, et pro eadem diversitate
diverse afficiat auditores, cum et ipsi se ipsos diverse afficiant
invicem praesentia sua. Sed quia de rudibus imbuendis nunc agimus, de
me ipso tibi testis sum, aliter atque aliter me moveri, cum ante me
catechizandum video eruditum, inertem, civem, peregrinum, divitem,
pauperem, privatum, honoratum, in potestate aliqua constitutum,
illius aut illius gentis hominem, illius aut illius aetatis aut sexus,
ex illa aut illa secta, ex illo aut illo vulgari errore venientem: ac
pro diversitate motus mei sermo ipse et procedit, et progreditur, et
finitur. Et quia cum eadem omnibus debeatur charitas, non eadem est
omnibus adhibenda medicina: ipsa item charitas alios parturit, cum
aliis infirmatur; alios curat aedificare, alios contremiscit
offendere; ad alios se inclinat, ad alios se erigit; aliis blanda,
aliis severa, nulli inimica, omnibus mater. Et qui non expertus est
eadem charitate quod dico, cum videt nos, quia facultas aliqua nobis
donata delectat laudabiliter innotescere in ore multitudinis, inde nos
beatos putat: Deus autem, in cujus conspectum intrat gemitus
compeditorum (Psal. LXXVIII, 11), videat humilitatem
nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra (Psal.
XXIV, 18). Quamobrem si quid tibi in nobis placuit, ut
aliquam observationem sermonis tui a nobis audire quaereres, melius
videndo et audiendo nos cum haec agimus, quam legendo cum haec
dictamus, edisceres.
|
|