|
26. Reprehenditur qui velit esse Christianus propter commodum
temporale. Christianus vere est, qui religionem profitetur propter
futuram requiem. Transit ad narrationem eorum quae credenda sunt.
Filius Dei cur homo factus. Sunt enim qui propterea volunt esse
christiani, ut aut promereantur homines a quibus temporalia commoda
exspectant, aut quia offendere nolunt quos timent. Sed isti reprobi
sunt: et si ad tempus eos portat Ecclesia, sicut area usque ad tempus
ventilationis paleam sustinet; si non se correxerint, et propter
futuram sempiternam requiem christiani esse coeperint, in fine
separabuntur. Nec sibi blandiantur quod in area possunt esse cum
frumento Dei: quia in horreo cum illo non erunt, sed igni debito
destinantur (Matth. III, 12). Sunt etiam alii meliore quidem
spe, sed tamen non minore periculo, qui jam Deum timent, et non
irrident christianum nomen, nec simulato corde intrant Ecclesiam
Dei, sed in ista vita exspectant felicitatem, ut feliciores sint in
rebus terrenis, quam illi qui non colunt Deum: ideoque cum viderint
quosdam sceleratos et impios ista saeculi prosperitate pollere et
excellere, se autem vel minus habere ista vel amittere, perturbantur
tanquam sine causa Deum colant, et facile a fide deficiunt.
27. Qui autem propter beatitudinem sempiternam et perpetuam
requiem, quae post hanc vitam sanctis futura promittitur, vult fieri
christianus, ut non eat in ignem aeternum cum diabolo, sed in regnum
aeternum intret cum Christo (Matth. XXV, 34, 41, 46),
vere ipse christianus est, cautus in omni tentatione, ne prosperis
rebus corrumpatur, et ne frangatur adversis, et in abundantia bonorum
terrenorum modestus et temperans, et in tribulationibus fortis et
patiens. Qui etiam proficiendo perveniet ad talem animum, ut plus
amet Deum, quam timeat gehennam: ut etiamsi dicat illi Deus, Utere
deliciis carnalibus sempiternis, et quantum potes pecca, nec
morieris, nec in gehennam mitteris, sed mecum tantummodo non eris;
exhorrescat, et omnino non peccet, non jam ut in illud quod timebat
non incidat, sed ne illum quem sic amat offendat: in quo uno est
requies , quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quam praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor.
II, 9).
28. De qua requie significat Scriptura, et non tacet, quod ab
initio mundi ex quo fecit Deus coelum et terram et omnia quae in eis
sunt, sex diebus operatus est, et septimo die requievit (Gen. I,
et II, 1-3). Poterat enim omnipotens et uno momento temporis
omnia facere. Non autem laboraverat, ut requiesceret, quando,
Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal.
CXLVIII, 5): sed ut significaret, quia post sex aetates
mundi hujus, septima aetate tanquam septimo die requieturus est in
sanctis suis; quia ipsi in illo requiescent post omnia bona opera, in
quibus ei servierunt, quae ipse in illis operatur, qui vocat, et
praecipit, et delicta praeterita dimittit, et justificat eum qui prius
erat impius. Sicut autem cum illi ex dono ejus bene operantur, recte
dicitur ipse operari; sic cum in illo requiescunt , recte dicitur ipse
requiescere. Nam quod ad ipsum attinet, pausationem non quaerit,
quia laborem non sentit. Fecit autem omnia per Verbum suum; et
Verbum ejus ipse Christus, in quo requiescunt Angeli et omnes
coelestes mundissimi spiritus in sancto silentio. Homo autem peccato
lapsus perdidit requiem quam habebat in ejus divinitate, et recipit eam
in ejus humanitate: ideoque opportuno tempore, quo ipse sciebat
oportere fieri, homo factus et de femina natus est. A carne quippe
contaminari non poterat, ipse carnem potius mundaturus. Ipsum antiqui
sancti venturum in revelatione Spiritus cognoverunt, et
prophetaverunt; et sic salvi facti sunt credendo quia veniet, sicut
nos salvi efficimur credendo quia venit: ut diligeremus Deum, qui sic
nos dilexit, ut unicum Filium suum mitteret, qui humilitate nostrae
mortalitatis indutus, et a peccatoribus et pro peccatoribus moreretur.
Jam enim olim ab ineuntibus saeculis mysterii hujus altitudo
praefigurari praenuntiarique non cessat.
|
|