|
29. De hominis et rerum aliarum creatione quid credendum. Homo in
paradiso constitutus. Cur creatus qui praesciebatur peccaturus.
Lapsus hominis et angeli nihil Deo nocuit. Quoniam Deus
omnipotens, et bonus et justus et misericors, qui fecit omnia bona,
sive magna sive parva, sive summa sive infima; sive quae videntur,
sicuti sunt coelum et terra et mare, et in coelo sol et luna, et
caetera sidera, in terra autem et mari arbores et frutices et animalia
suae cujusque naturae, et omnia corpora vel coelestia vel terrestria;
sive quae non videntur, sicuti sunt spiritus quibus corpora vegetantur
et vivificantur: fecit et hominem ad imaginem suam; ut quemadmodum
ipse per omnipotentiam suam praeest universae creaturae, sic homo per
intelligentiam suam, qua etiam Creatorem suum cognoscit et colit,
praeesset omnibus terrenis animalibus. Fecit illi etiam adjutorium
feminam: non ad carnalem concupiscentiam, quandoquidem nec
corruptibilia corpora tunc habebant, antequam eos mortalitas invaderet
poena peccati; sed ut haberet et vir gloriam de femina, cum ei
praeiret ad Deum , seque illi praeberet imitandum in sanctitate atque
pietate; sicut ipse esset gloria Dei, cum ejus sapientiam
sequeretur.
30. Itaque constituit eos in quodam loco perpetuae beatitudinis,
quem appellat Scriptura paradisum; praeceptumque illis dedit, quod si
non transgrederentur, in illa semper immortalitatis beatitudine
permanerent: si autem transgrederentur, supplicia mortalitatis
expenderent. Praesciebat autem Deus eos transgressuros: sed tamen
quia conditor est et effector omnis boni, magis eos fecit, quando
fecit et bestias, ut impleret terram bonis terrenis. Et utique melior
est homo etiam peccator, quam bestia. Et praeceptum quod non erant
servaturi, magis dedit, ut essent inexcusabiles, cum in eos vindicare
coepisset. Quidquid enim homo fecerit, laudabilem in suis factis
invenit Deum: si recte egerit, laudabilem invenit per justitiam
praemiorum; si peccaverit, laudabilem invenit per justitiam
suppliciorum; si peccata confessus ad recte vivendum redierit,
laudabilem invenit per misericordiam indulgentiarum. Cur ergo non
faceret Deus hominem, quamvis eum peccaturum praenosceret, cum et
stantem coronaret, et cadentem ordinaret, et surgentem adjuvaret,
semper et ubique ipse gloriosus bonitate, justitia, clementia? maxime
quia et illud praesciebat, de propagine mortalitatis ejus futuros
sanctos, qui non sibi quaererent, sed Creatori suo gloriam darent,
et eum colendo ab omni corruptione liberati, cum Angelis sanctis
semper vivere et beate vivere mererentur? Qui enim hominibus dedit
liberum arbitrium, ut non servili necessitate, sed ingenua voluntate
Deum colerent, dedit etiam Angelis. Et ideo nec angelus, qui cum
spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam
Dei, et diabolus factus est, aliquid nocuit Deo, sed sibi: novit
enim Deus ordinare deserentes se animas , et ex earum justa miseria
inferiores partes creaturae suae convenientissimis et congruentissimis
legibus admirandae dispensationis ornare . Itaque nec diabolus aliquid
Deo nocuit, quia vel ipse lapsus est, vel hominem seduxit ad mortem:
nec ipse homo in aliquo minuit veritatem aut potestatem aut beatitatem
Conditoris sui, quia conjugi suae seductae a diabolo, ad id quod
Deus prohibuerat, propria voluntate consensit. Justissimis enim Dei
legibus omnes damnati sunt, Deo glorioso per aequitatem vindictae,
ipsi ignominiosi per turpitudinem poenae (Gen. II, III): ut
et homo a suo Creatore aversus victus diabolo subderetur, et diabolus
homini ad Creatorem suum converso vincendus proponeretur; ut quicumque
diabolo usque in finem consentirent, cum illo irent in aeterna
supplicia; quicumque autem humiliarent se Deo, et per ejus gratiam
diabolum vincerent, aeterna praemia mererentur.
|
|