|
1. Rogatus a diacono Carthaginensi scribit de catechizandis
rudibus. Petisti me, frater Deogratias , ut aliquid ad te de
catechizandis rudibus, quod tibi usui esset, scriberem. Dixisti enim
quod saepe apud Carthaginem, ubi diaconus es, ad te adducuntur, qui
fide christiana primitus imbuendi sunt, eo quod existimeris habere
catechizandi uberem facultatem, et doctrina fidei et suavitate sermonis
: te autem pene semper angustias pati, idipsum quod credendo
christiani sumus, quo pacto commode intimandum sit; unde exordienda,
quousque sit perducenda narratio; utrum exhortationem aliquam terminata
narratione adhibere debeamus, an praecepta sola, quibus observandis
cui loquimur noverit christianam vitam professionemque retineri .
Saepe autem tibi accidisse confessus atque conquestus es, ut in
sermone longo et tepido tibi ipse vilesceres essesque fastidio, nedum
illi quem loquendo imbuebas, et caeteris qui audientes aderant: eaque
te necessitate fuisse compulsum, ut ea me quam tibi debeo charitate
compelleres, ne gravarer inter occupationes meas tibi de hac re aliquid
scribere.
2. Ego vero non ea tantum quam familiariter tibi, sed etiam quam
matri Ecclesiae universaliter debeo, charitate ac servitute
compellor, si quid per operam meam quam Domini nostri largitate possum
exhibere, idem eos Dominus quos mihi fratres fecit, adjuvari jubet,
nullo modo recusare, sed potius prompta et devota voluntate suscipere.
Quanto enim cupio latius erogari pecuniam dominicam, tanto magis me
oportet, si quam dispensatores conservos meos difficultatem in erogando
sentire cognosco, agere quantum in me est, ut facile atque expedite
possint, quod impigre ac studiose volunt.
|
|