|
31. In Ecclesia boni et mali, in fine separandi. Civitates duae
ab initio generis humani. Diluvium et arca sacramentum. De Abrahamo
et Israelitico populo. Horum dicta et facta, prophetia fuit. Neque
hoc nos movere debet; quia multi diabolo consentiunt, et pauci Deum
sequuntur: quia et frumentum in comparatione palearum valde pauciorem
habet numerum. Sed sicut agricola novit quid faciat de ingenti acervo
paleae, sic nihil est Deo multitudo peccatorum, qui novit quid de
illis agat, ut administratio regni ejus ex nulla parte turbetur atque
turpetur. Nec ideo putandus est vicisse diabolus, quia secum plures,
cum quibus a paucis vinceretur, attraxit. Duae itaque civitates, una
iniquorum, altera sanctorum, ab initio generis humani usque in finem
saeculi perducuntur, nunc permixtae corporibus, sed voluntatibus
separatae, in die vero judicii etiam corpore separandae. Omnes enim
homines amantes superbiam et temporalem dominationem cum vano typho et
pompa arrogantiae, omnesque spiritus qui talia diligunt, et gloriam
suam subjectione hominum quaerunt, simul una societate devincti sunt;
sed et si saepe adversum se pro his rebus dimicant, pari tamen pondere
cupiditatis in eamdem profunditatem praecipitantur, et sibi morum et
meritorum similitudine conjunguntur. Et rursus omnes homines et omnes
spiritus humiliter Dei gloriam quaerentes, non suam, et eum pietate
sectantes, ad unam pertinent societatem. Et tamen Deus
misericordissimus, et super impios homines patiens est, et praebet eis
poenitentiae atque correctionis locum.
32. Nam et quod omnes diluvio delevit, excepto uno justo cum suis,
quos in arca servari voluit, noverat quidem quod non se correcturi
essent: verumtamen cum per centum annos arca fabricata est,
praedicabatur utique eis ira Dei ventura super eos (Gen. VI,
VII); et si converterentur ad Deum, parceret eis, sicut pepercit
postea Ninive civitati agenti poenitentiam, cum ei per prophetam
futurum interitum praenuntiasset (Jonae III). Hoc autem facit
Deus, etiam illis quos novit in malitia perseveraturos dans poenitendi
spatium, ut nostram patientiam exerceat et informet exemplo suo; quo
noverimus quantum nos oporteat tolerabiliter malos sustinere, cum
ignoremus quales postea futuri sunt, quando ille parcit et sinit eos
vivere, quem nihil futurorum latet. Praenuntiabatur tamen etiam
diluvii sacramento quo per lignum justi liberati sunt, futura Ecclesia
quam rex ejus et Deus Christus mysterio suae crucis ab hujus saeculi
submersione suspendit. Neque enim Deus ignorabat quod etiam ex illis
qui fuerant in arca servati, nascituri erant mali, qui faciem terrae
iniquitatibus iterum implerent: sed tamen et exemplum futuri judicii
dedit, et sanctorum liberationem ligni mysterio praenuntiavit. Nam et
post haec non cessavit repullulare malitia per superbiam et libidines et
illicitas impietates, cum homines deserto Creatore suo, non solum ad
creaturam quam Deus condidit lapsi sunt, ut pro Deo colerent quod
fecit Deus; sed etiam ad opera manuum hominum et ad fabrorum artificia
curvaverunt animas suas, ubi de illis turpius diabolus et daemonia
triumpharent; quae se in talibus figmentis adorari venerarique
laetantur, dum errores suos humanis erroribus pascunt .
33. Neque tunc sane defuerunt justi qui Deum pie quaererent, et
superbiam diaboli vincerent, cives illius sanctae civitatis, quos
regis sui Christi ventura humilitas per Spiritum revelata sanavit.
Ex quibus Abraham pius et fidelis Dei servus electus est (Gen.
XII), cui demonstraretur sacramentum Filii Dei, ut propter
imitationem fidei omnes fideles omnium gentium filii ejus futuri
dicerentur. Ex illo natus est populus a quo unus Deus verus coleretur
qui fecit coelum et terram, cum caeterae gentes simulacris et daemoniis
servirent. In eo plane populo multo evidentius futura Ecclesia
figurata est. Erat enim ibi multitudo carnalis, quae propter
visibilia beneficia colebat Deum. Erant ibi autem pauci futuram
requiem cogitantes et coelestem patriam requirentes, quibus prophetando
revelabatur futura humilitas Dei, regis et Domini nostri Jesu
Christi, ut per eam fidem ab omni superbia et tumore sanarentur.
Horum sanctorum, qui praecesserunt tempore nativitatem Domini, non
solum sermo, sed etiam vita, et conjugia, et filii, et facta,
prophetia fuit hujus temporis, quo per fidem passionis Christi ex
gentibus congregatur Ecclesia. Per illos sanctos Patriarchas et
Prophetas carnali populo Israel, qui postea etiam Judaei appellati
sunt, et visibilia beneficia ministrabantur quae carnaliter a Domino
desiderabant, et coercitiones poenarum corporalium quibus pro tempore
terrerentur, sicut eorum duritiae congruebat. Et in his tamen omnibus
mysteria spiritualia significabantur, quae ad Christum et Ecclesiam
pertinerent: cujus Ecclesiae membra erant etiam illi sancti, quamvis
in hac vita fuerint antequam secundum carnem Christus Dominus
nasceretur. Ipse enim unigenitus Dei Filius, Verbum Patris,
aequale et coaeternum Patri, per quod facta sunt omnia, homo propter
nos factus est, ut totius Ecclesiae tanquam totius corporis caput
esset. Sed velut totus homo dum nascitur, etiamsi manum in nascendo
praemittat, tamen universo corpori sub capite conjuncta atque compacta
est, quemadmodum etiam nonnulli in ipsis Patriarchis ad hujus ipsius
rei signum manu praemissa nati sunt (Gen. XXV, 25): ita omnes
sancti qui ante Domini nostri Jesu Christi nativitatem in terris
fuerunt, quamvis ante nati sunt, tamen universo corpori, cujus ille
caput est , sub capite cohaeserunt.
|
|