|
34. Israelitarum servitus in Aegypto, et liberatio viaque per mare
Rubrum. Baptismus figuratus. Ovis immolatio passionis Christi
figura. Lex scripta digito Dei. Jerusalem typus civitatis
coelestis. Populus ergo ille delatus in Aegyptum, servivit regi
durissimo; et gravissimis laboribus eruditus, quaesivit liberatorem
Deum: et missus est eis unus de ipso populo, sanctus Dei servus
Moyses, qui in virtute Dei magnis miraculis terrens tunc impiam
gentem Aegyptiorum, eduxit inde populum Dei per mare Rubrum; ubi
discedens aqua viam praebuit transeuntibus: Aegyptii autem cum eos
persequerentur, redeuntibus in se fluctibus demersi exstincti sunt.
Ita quemadmodum per diluvium aquis terra purgata est a nequitia
peccatorum, qui tunc in illa inundatione deleti sunt, et justi
evaserunt per lignum: sic ex Aegypto exiens populus Dei, per aquas
iter invenit, quibus ipsorum hostes consumpti sunt. Nec ibi defuit
ligni sacramentum. Nam virga percussit Moyses, ut illud miraculum
fieret. Utrumque signum est sancti Baptismi, per quod fideles in
novam vitam transeunt, peccata vero eorum tanquam inimici delentur
atque moriuntur. Apertius autem Christi passio in illo populo
figurata est, cum jussi sunt ovem occidere et manducare, et de
sanguine ejus postes suos signare, et hoc celebrare omni anno, et
appellare Pascha Domini. Manifestissime quippe prophetia de Domino
Jesu Christo dicit, quia tanquam ovis ad immolandum ductus est
(Isai. LIII, 7). Cujus passionis et crucis signo in fronte
hodie tanquam in poste signandus es, omnesque Christiani signantur.
35. Inde per desertum populus ille ductus est, per quadraginta
annos accepit etiam legem digito Dei scriptam (Exod. I-XX,
XXXII, XXXIV; Num. XIV, 33, et Deut. XXIX,
5), quo nomine significatur Spiritus sanctus, sicut in Evangelio
manifestissime declaratur (Luc. XI, 20). Neque enim Deus
forma corporis definitus est, nec sic in illo membra et digiti
cogitandi sunt, quemadmodum videmus in nobis: sed quia per Spiritum
sanctum dona Dei sanctis dividuntur, ut cum diversa possunt, non
tamen discedant a concordia charitatis, in digitis autem maxime apparet
quaedam divisio, nec tamen ab unitate praecisio; sive propterea, sive
propter aliam quamcumque causam Spiritus sanctus appellatus est digitus
Dei, non tamen, cum hoc audimus, humani corporis forma cogitanda
est. Accepit ergo ille populus legem digito Dei scriptam in tabulis
sane lapideis, ad significandam duritiam cordis illorum, quod legem
non erant impleturi. Corporalia quippe dona desiderantes a Domino,
magis carnali timore quam spirituali charitate tenebantur: legem autem
non implet nisi charitas. Ideo multis sacramentis visibilibus onerati
sunt, quo servili jugo premerentur, in observationibus ciborum et in
sacrificiis animalium, et in aliis innumerabilibus: quae tamen signa
erant rerum spiritualium ad Dominum Jesum Christum et ad Ecclesiam
pertinentium; quae tunc a paucis sanctis et intelligebantur ad fructum
salutis, et observabantur ad congruentiam temporis, a multitudine vero
carnalium tantummodo observabantur, non intelligebantur.
36. Per multa itaque et varia signa rerum futurarum, quas longum
est omnes commemorare, et eas nunc in Ecclesia videmus impleri,
perductus est ille populus ad terram promissionis, ubi temporaliter
carnaliterque regnaret pro modo desiderii sui: quod tamen regnum
terrenum regni spiritualis imaginem gessit. Ibi Jerusalem condita est
famosissima civitas Dei, serviens in signo liberae civitatis, quae
coelestis Jerusalem dicitur (Galat. IV, 25, 26), quod
verbum est hebraeum, et interpretatur Visio pacis. Cujus cives sunt
omnes sanctificati homines qui fuerunt, et qui sunt, et qui futuri
sunt; et omnes sanctificati spiritus, etiam quicumque in excelsis
coelorum partibus pia devotione obtemperant Deo, nec imitantur impiam
diaboli superbiam et angelorum ejus. Hujus civitatis rex est Dominus
Jesus Christus, Verbum Dei quo reguntur summi Angeli, et Verbum
hominem assumens ut eo regerentur et homines, qui simul omnes cum illo
in aeterna pace regnabunt. Ad hujus regis praefigurationem in illo
terreno regno populi Israel maxime eminuit rex David, de cujus semine
secundum carnem veniret verissimus rex noster Dominus Jesus
Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom.
IX, 5). Multa in illa terra promissionis gesta sunt in figuram
venturi Christi et Ecclesiae, quae in sanctis Libris paulatim
discere poteris.
|
|