|
37. Captivitas Babylonica et in ea gesta quid significent. Post
captivitatem Babylonicam libertas qualis reddita. Post aliquot tamen
generationes ostendit alium typum ad rem maxime pertinentem. Nam
captivata est illa civitas, et multa pars ejus educta in Babyloniam.
Sicut autem Jerusalem significat civitatem societatemque sanctorum;
sic Babylonia significat civitatem societatemque iniquorum, quoniam
dicitur interpretari Confusio. De quibus duabus civitatibus, ab
exordio generis humani usque in finem saeculi permixte temporum
varietate currentibus, et ultimo judicio separandis, paulo ante jam
diximus (Cap. 19). Illa ergo captivitas Jerusalem civitatis,
et ille populus in Babyloniam ductus ad servitutem ire jubetur a
Domino per Jeremiam illius temporis prophetam. Et exstiterunt reges
Babyloniae, sub quibus illi serviebant, qui ex eorum occasione
commoti quibusdam miraculis cognoscerent et colerent et coli juberent
unum verum Deum, qui condidit universam creaturam (Dan.
II-VI, XIV). Jussi sunt autem et orare pro eis a quibus
captivi tenebantur, et in eorum pace pacem sperare, ad gignendos
filios, et domos aedificandas, et plantandos hortos et vineas. Post
septuaginta autem annos promittitur eis ab illa captivitate liberatio
(Jerem. XXV, XXIX). Hoc autem totum figurate significabat
Ecclesiam Christi in omnibus sanctis ejus, qui sunt cives Jerusalem
coelestis, servituram fuisse sub regibus hujus saeculi. Dicit enim et
apostolica doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita
sit; et ut reddantur omnibus omnia; cui tributum, tributum; cui
vectigal, vectigal (Rom. XIII, 1, 7); et caetera quae
salvo Dei nostri cultu, constitutionis humanae principibus reddimus;
quando et ipse Dominus, ut nobis hujus sanae doctrinae praeberet
exemplum, pro capite hominis quo erat indutus, tributum solvere non
dedignatus est (Matth. XVII, 26). Jubentur autem etiam
servi christiani et boni fideles dominis suis temporalibus aequanimiter
fideliterque servire (Ephes. VI, 5): quos judicaturi sunt, si
usque in finem iniquos invenerint; aut cum quibus aequaliter regnaturi
sunt, si et illi ad verum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen
praecipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quousque post
tempus praefinitum, quod significant septuaginta anni, ab istius
saeculi confusione tanquam de captivitate Babyloniae, sicut Jerusalem
liberetur Ecclesia. Ex cujus captivitatis occasione ipsi etiam
terreni reges desertis idolis, pro quibus persequebantur Christianos,
unum verum Deum et Christum Dominum cognoverunt et colunt, pro
quibus apostolus Paulus jubet orari, etiam cum persequerentur
Ecclesiam. Sic enim dicit: Obsecro itaque primum fieri
deprecationes, adorationes , interpellationes, gratiarum actiones,
pro regibus, pro omnibus hominibus, et omnibus qui in sublimitate
sunt, ut securam et tranquillam vitam agamus cum omni pietate et
charitate (I Tim. II, 1, 2). Itaque per ipsos data pax est
Ecclesiae, quamvis temporalis, tranquillitas temporalis ad
aedificandas spiritualiter domos et plantandos hortos et vineas. Nam
et ecce te modo per istum sermonem aedificamus atque plantamus. Et hoc
fit per totum orbem terrarum cum pace regum christianorum, sicut idem
dicit apostolus: Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor.
III, 9).
38. Et post annos quidem septuaginta, quos mystice prophetaverat
Jeremias, ut finem temporum praefiguraret, tamen ut ipsa figura
integraretur, facta est in Jerusalem restitutio aedificationis templi
Dei: sed quia totum figurate agebatur, non erat firma pax ac libertas
reddita Judaeis. Itaque postea a Romanis victi sunt, et tributarii
facti. Ex illo sane tempore ex quo terram promissionis acceperunt, et
reges habere coeperunt, ne in aliquo regum suorum completum esse
arbitrarentur quod eis liberator Christus promittebatur, apertius per
multas prophetias prophetatus est Christus; non solum ab ipso David
in libro Psalmorum, sed etiam a caeteris et magnis et sanctis
prophetis, usque ad tempus captivitatis in Babyloniam: et in ipsa
captivitate fuerunt prophetae, qui venturum Dominum Jesum Christum
liberatorem omnium prophetarent. Et posteaquam templum transactis
septuaginta annis restitutum est, tantas pressuras et calamitates a
regibus Gentium Judaei perpessi sunt, ut intelligerent nondum venisse
liberatorem, quem non spiritualiter liberaturum intelligebant, sed pro
liberatione carnali desiderabant.
|
|