|
39. Aetates mundi sex. Sexta aetas ex adventu Christi. Christus
Novum Testamentum sempiternae haereditatis manifestans, terrena
contemnere exemplo docet. Nativitas ejus, vita et mors. Peractis
ergo quinque aetatibus saeculi, quarum prima est ab initio generis
humani, id est, ab Adam, qui primus homo factus est, usque ad
Noe, qui fecit arcam in diluvio (Gen. VI); inde secunda est
usque ad Abraham, qui pater dictus est omnium quidem gentium (Id.
XVII, 4), quae fidem ipsius imitarentur; sed tamen ex propagine
carnis suae futuri populi Judaeorum: qui ante fidem christianam
gentium, unus inter omnes omnium terrarum populus unum verum Deum
coluit, ex quo populo salvator Christus secundum carnem veniret.
Isti enim articuli duarum aetatum eminent in veteribus Libris:
reliquarum autem trium in Evangelio etiam declarantur, cum carnalis
origo Domini Jesu Christi commemoratur (Matth. I, 17). Nam
tertia est ab Abraham usque ad David regem: quarta a David usque ad
illam captivitatem qua populus Dei in Babyloniam transmigravit:
quinta ab illa transmigratione usque ad adventum Domini nostri Jesu
Christi; ex cujus adventu sexta aetas agitur: ut jam spiritualis
gratia, quae paucis tunc Patriarchis et Prophetis nota erat,
manifestaretur omnibus gentibus: ne quisquam Deum nisi gratis
coleret, non visibilia praemia servitutis suae et praesentis vitae
felicitatem, sed solam vitam aeternam, in qua ipso Deo frueretur, ab
illo desiderans; ut hac sexta aetate mens humana renovetur ad imaginem
Dei, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei (Gen. I,
27). Tunc enim et lex impletur, dum non cupiditate rerum
temporalium, sed charitate illius qui praecepit, fiunt quaecumque
praecepit. Quis autem non redamare affectet justissimum et
misericordissimum Deum, qui prior sic amavit injustissimos et
superbissimos homines, ut propter eos mitteret unicum Filium, per
quem fecit omnia; qui non sui mutatione, sed hominis assumptione homo
factus, non solum cum eis vivere, sed etiam pro eis et ab eis posset
occidi?
40. Itaque novum testamentum haereditatis sempiternae manifestans,
in quo renovatus homo per gratiam Dei ageret novam vitam, hoc est
vitam spiritualem; ut vetus ostenderet primum, in quo carnalis populus
agens veterem hominem, exceptis paucis intelligentibus Patriarchis et
Prophetis et nonnullis latentibus sanctis, carnaliter vivens carnalia
praemia desiderabat a Domino Deo, et in figura spiritualium bonorum
accipiebat: omnia ergo bona terrena contempsit homo factus Dominus
Christus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena sustinuit
mala, quae sustinenda praecipiebat: ut neque in illis quaereretur
felicitas, neque in istis infelicitas timeretur. Natus enim de matre
quae quamvis a viro intacta conceperit, semperque intacta permanserit,
virgo concipiens, virgo pariens, virgo moriens, tamen fabro
desponsata erat, omnem typhum carnalis nobilitatis exstinxit. Natus
etiam in civitate Bethlehem, quae inter omnes Judaeae civitates ita
erat exigua, ut hodieque villa appelletur, noluit quemquam de
cujusquam terrenae civitatis sublimitate gloriari. Pauper etiam factus
est, cujus sunt omnia, et per quem creata sunt omnia; ne quisquam cum
in eum crederet, de terrenis divitiis auderet extolli. Noluit rex ab
hominibus fieri; quia humilitatis ostendebat viam miseris, quos ab eo
superbia separaverat: quamvis sempiternum ejus regnum universa creatura
testetur. Esurivit, qui omnes pascit; sitivit, per quem creatur
omnis potus, et qui spiritualiter panis est esurientium fonsque
sitientium: ab itinere terrestri fatigatus est, qui se ipsum nobis
viam fecit in coelum: velut obmutuit et obsurduit coram
conviciantibus, per quem mutus locutus est et surdus audivit: vinctus
est, qui de infirmitatum vinculis solvit: flagellatus est, qui omnium
dolorum flagella de hominum corporibus expulit: crucifixus est, qui
cruciatus nostros finivit: mortuus est, qui mortuos suscitavit. Sed
et resurrexit nunquam moriturus, ne ab illo quisquam sic disceret
mortem contemnere, quasi nunquam victurus .
|
|