|
41. Spiritus sanctus die quinquagesima post resurrectionem Christi
missus. Judaei praedicatione Apostolorum conversi, vitae evangelicae
studio flagrantes. Ecclesiae apud Gentes per Paulum constitutae.
Inde confirmatis discipulis, conversatus cum eis quadraginta diebus,
eisdem spectantibus ascendit in coelum; et completis a resurrectione
quinquaginta diebus misit eis Spiritum sanctum (promiserat enim),
per quem diffusa charitate in cordibus eorum, non solum sine onere,
sed etiam cum jucunditate legem possent implere. Quae data est
Judaeis in decem praeceptis, quod appellant decalogum. Quae rursus
ad duo rediguntur, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima,
ex tota mente; et diligamus proximum sicut nos ipsos. Nam in his
duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere, ipse Dominus et
dixit in Evangelio (Matth. XXII, 37-40), et suo
manifestavit exemplo. Nam et populus Israel ex die quo primum pascha
in imagine celebrarunt, ovem occidentes et manducantes, cujus sanguine
postes eorum ad salutis tutelam signati sunt (Exod. XII); ex
ipso ergo die quinquagesimus dies impletus est, et legem acceperunt
scriptam digito Dei (Id. XIX, XX), quo nomine jam diximus
significari Spiritum sanctum (Supra, cap. XX, n. 35): sicut
post Domini passionem et resurrectionem, quod est verum pascha,
quinquagesimo die ipse Spiritus sanctus discipulis missus est: non jam
lapideis tabulis corda dura significans; sed cum essent unum in locum
congregati in ipsa Jerusalem, factus est subito de coelo sonus, quasi
ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae quasi
ignis, et coeperunt linguis loqui, ita ut omnes qui ad illos
venerant, suam linguam quisque cognosceret (ad illam enim civitatem ex
omni terra conveniebant Judaei, quacumque dispersi erant, et diversas
linguas gentium diversarum didicerant [Act. II, 1-11]):
deinde cum tota fiducia Christum praedicantes, in ejus nomine multa
signa faciebant, ita ut quemdam mortuum transeunte Petro umbra ejus
tetigerit, et resurrexerit (Id. V, 15).
42. Sed cum viderent Judaei tanta signa fieri in ejus nomine, quem
partim per invidiam, partim per errorem crucifixerunt, alii irritati
sunt ad persequendos praedicatores ejus Apostolos, alii vero idipsum
amplius admirantes, quod in ejus nomine, quem veluti a se oppressum et
victum riserant, tanta miracula fierent, poenitendo conversi
crediderunt in eum millia Judaeorum. Non erant jam illi temporalia
beneficia terrenumque regnum desiderantes a Deo, nec promissum regem
Christum carnaliter exspectantes: sed immortaliter intelligentes et
diligentes eum qui pro ipsis ab ipsis tanta mortaliter pertulit, et eis
usque ad sui sanguinis peccata donavit, et immortalitatem a se
sperandam et desiderandam exemplo suae resurrectionis ostendit. Itaque
jam veteris hominis terrena desideria mortificantes, et spiritualis
vitae novitate flagrantes, sicut praeceperat in Evangelio Dominus,
vendebant omnia quae habebant, et pretia rerum suarum ante pedes
Apostolorum ponebant, ut ipsi distribuerent unicuique, sicut cuique
opus erat (Id. II, 44, et IV, 34): viventesque in
christiana dilectione concorditer, non dicebant aliquid suum, sed
erant illis omnia communia, et anima et cor unum in Deum (Id.
IV, 32-35). Deinde etiam ipsi a Judaeis carnalibus civibus
carnis suae persecutionem passi atque dispersi sunt, ut latius
Christus eorum dispersione praedicaretur, et imitarentur etiam ipsi
patientiam Domini sui: quia qui eos mansuetus passus fuerat,
mansuefactos pro se pati jubebat.
43. Ex ipsis sanctorum persecutoribus fuerat etiam apostolus
Paulus, et in Christianos maxime saeviebat: sed postea credens et
apostolus factus, missus est ut Gentibus Evangelium praedicaret,
graviora perpessus pro nomine Christi, quam fecerat contra nomen
Christi. Ecclesias autem constituens per omnes gentes qua Evangelium
seminabat, impense praecipiebat, ut quoniam ipsi ex idolorum cultu
venientes, et ad unum Deum colendum rudes, non facile poterant rebus
suis venditis et distributis servire Deo, oblationes facerent in
pauperes sanctorum qui erant in Ecclesiis Judaeae, quae Christo
crediderant: ita illos tanquam milites, illos autem tanquam
stipendiarios provinciales apostolica doctrina constituit; inserens eis
Christum velut lapidem angularem, sicut per prophetam praenuntiatus
erat, in quo ambo quasi parietes de diverso venientes, de Judaeis
videlicet atque Gentibus, germana charitate copularentur (Psal.
CXVII, 22, et Isai. XXVIII, 16). Sed postea
graviores et crebriores persecutiones ex incredulis gentibus adversus
Christi Ecclesiam surrexerunt, et implebatur in dies singulos verbum
Domini praedicentis, Ecce ego mitto vos velut oves in medio luporum
(Matth. X, 16).
|
|