|
44. Ecclesia quasi vitis pullulat, et putatur. Ex iis quae
videntur impleta, credantur praedicta quae restant implenda,
praesertim judicium futurum. Sed illa vitis quae per orbem terrarum,
sicut de illa prophetatum, et ab ipso Domino praenuntiatum erat,
fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat amplius, quanto
uberiore martyrum sanguine rigabatur. Quibus per omnes terras
innumerabiliter pro fidei veritate morientibus, etiam ipsa persequentia
regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum atque venerandum fracta
superbiae cervice conversa sunt. Oportebat autem ut eadem vitis,
sicut a Domino identidem praedictum erat, putaretur, et ex ea
praeciderentur infructuosa sarmenta (Joan. XV, 2), quibus
haereses et schismata per loca facta sunt, sub Christi nomine, non
ipsius gloriam, sed suam quaerentium, per quorum adversitates magis
magisque exerceretur Ecclesia, et probaretur atque illustraretur et
doctrina ejus et patientia.
45. Omnia ergo haec, sicut tanto ante praedicta legimus, sic et
facta cognoscimus: et quemadmodum primi christiani, quia nondum ista
provenisse videbant, miraculis movebantur ut crederent; sic nos quia
omnia ista ita completa sunt, sicut ea in Libris legimus, qui longe
antequam haec implerentur conscripti sunt, ubi omnia futura
dicebantur, et praesentia jam videntur, aedificamur ad fidem, ut
etiam illa quae restant, sustinentes et perseverantes in Domino, sine
dubitatione ventura credamus. Siquidem adhuc tribulationes futurae in
eisdem Scripturis leguntur, et ipse ultimus judicii dies, ubi omnes
cives ambarum illarum civitatum receptis corporibus surrecturi sunt, et
rationem vitae suae ante tribunal Christi judicis reddituri. Veniet
enim in claritate potestatis, qui prius in humilitate humanitatis
venire dignatus est; et omnes pios ab impiis segregabit: non tantum
eis qui in eum credere omnino noluerunt, sed etiam eis qui frustra et
infructuose crediderunt in eum; illis daturus regnum secum aeternum,
illis autem poenam aeternam cum diabolo. Sed sicut nullum gaudium
rerum temporalium ex aliqua parte simile potest inveniri gaudio vitae
aeternae, quam sancti accepturi sunt; ita nullus cruciatus poenarum
temporalium potest sempiternis iniquorum cruciatibus comparari.
|
|