|
46. Fides resurrectionis suadetur. Mors perpetua in tormentis.
Vita aeterna sanctorum. Cavendum non tantum a Paganis, Judaeis,
et haereticis, sed etiam a malis Christianis. Societas sit cum
bonis; non tamen spes in ipsis ponatur. Itaque, frater, confirma te
ipsum in ejus nomine atque adjutorio cui credis, adversus linguas eorum
qui fidem nostram irrident, de quibus diabolus seductoria verba
loquitur, maxime volens irridere fidem resurrectionis. Sed ex te ipso
crede futurum te esse cum fueris, quando cum ante non fueris, nunc
esse te vides. Ubi enim erat ista moles corporis tui et ista forma
membrorumque compago ante paucos annos, priusquam natus, vel etiam
priusquam in matris utero conceptus esses? ubi erat haec moles et haec
statura corporis tui? Nonne de occultis hujus creaturae secretis,
Domino Deo invisibiliter formante, processit in lucem, certisque
aetatum incrementis in istam magnitudinem formamque surrexit? Numquid
ergo difficile est Deo, qui etiam aggeres nubium ex occulto in momento
contrahit, et contegit coelum in ictu temporis, reddere istam
quantitatem corporis tui sicut erat, qui eam facere potuit sicut non
erat ? Crede ergo fortiter et inconcusse quia omnia quae videntur
quasi pereundo humanis oculis subtrahi, salva et integra sunt
omnipotentiae Dei; qui ea cum voluerit, sine ulla mora et
difficultate reparabit, ea duntaxat quae justitia ejus reparanda esse
judicat: ut in his corporibus reddant homines factorum suorum
rationem, in quibus ea fecerunt; et in his mereantur aut commutationem
coelestis incorruptionis pro meritis pietatis, aut corruptibilem
corporis conditionem pro meritis iniquitatis, non quae morte solvatur,
sed quae materiam sempiternis doloribus praebeat.
47. Fuge ergo per immobilem fidem et mores bonos , fuge, frater,
illa tormenta, ubi nec tortores deficiunt, nec torti moriuntur;
quibus sine fine mors est, non posse in cruciatibus mori. Et
exardesce amore atque desiderio sempiternae vitae sanctorum, ubi nec
operosa erit actio, nec requies desidiosa; laus erit Dei sine
fastidio, sine defectu: nullum in animo taedium, nullus labor in
corpore; nulla indigentia, nec tua cui subveniri desideres, nec
proximi cui subvenire festines. Omnes deliciae Deus erit et satietas
sanctae civitatis in illo et de illo sapienter beateque viventis.
Efficiemur enim, sicut ab illo promissum speramus et exspectamus,
aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36), et cum eis pariter illa
Trinitate perfruemur jam per speciem, in qua nunc per fidem ambulamus
(II Cor. V, 7). Credimus enim quod non videmus, ut ipsis
meritis fidei etiam videre quod credimus et inhaerere mereamur; ut
aequalitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, et ipsius
Trinitatis unitatem, quomodo sint haec tria unus Deus, non jam
verbis fidei et strepentibus syllabis personemus, sed contemplatione
purissima et ardentissima in illo silentio sorbeamus .
48. Haec tene fixa in corde tuo, et invoca Deum cui credis, ut
tueatur te adversus tentationes diaboli: et esto cautus, ne tibi
aliunde hostis ille subrepat, qui ad solatium malevolentissimum
damnationis suae, cum quibus damnetur inquirit. Non enim per eos
solos qui christianum nomen oderunt, et dolent eo nomine occupatum esse
orbem terrarum, et adhuc simulacris et daemoniorum curiositatibus
servire desiderant, audet ille tentare christianos: sed etiam per eos
quos paulo ante commemoravimus, de unitate Ecclesiae, velut putata
vite, praecisos, qui haeretici vel schismatici dicuntur, conatur
etiam id quidem interdum. Sed tamen id etiam aliquando conatur et per
Judaeos tentare, atque seducere. Sed maxime cavendum est ne per
homines qui sunt in ipsa catholica Ecclesia, quos velut paleam usque
ad tempus ventilationis suae sustinet, unusquisque tentetur et
decipiatur. Propterea enim Deus patiens est in illos, ut et suorum
electorum fidem atque prudentiam per illorum perversitatem exercendo
confirmet; et quia de numero eorum multi proficiunt, et ad placendum
Deo miserati animas suas, magno impetu convertuntur. Non enim omnes
sibi per patientiam Dei thesaurizant iram in die irae justi judicii
ejus: sed multos eadem Omnipotentis patientia perducit ad saluberrimum
poenitentiae dolorem (Rom. II, 5, 4). Quod donec fiat,
exercetur per eos illorum qui jam rectam viam tenent, non solum
tolerantia, sed etiam misericordia. Multos ergo visurus es ebriosos,
avaros, fraudatores, aleatores, adulteros, fornicatores, remedia
sacrilega sibi alligantes, praecantatoribus et mathematicis vel
quarumlibet impiarum artium divinatoribus deditos. Animadversurus
etiam quod illae turbae impleant ecclesias per dies festos
Christianorum, quae implent et theatra per dies solemnes Paganorum;
et haec videndo ad imitandum tentaberis. Et quid dicam, videbis,
quod etiam nunc jam utique nosti? non enim nescis multos qui
appellantur christiani, haec omnia mala operari, quae breviter
commemoravi. Et aliquando fortasse graviora facere homines non
ignoras, quos nosti appellari christianos. Sed si hoc animo venisti,
ut quasi securus talia facias, multum erras: nec tibi proderit nomen
Christi, cum coeperit ille severissime judicare, qui prius dignatus
est misericordissime subvenire. Praedixit enim ista, et ait in
Evangelio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei. Multi
dicent mihi in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus
et bibimus (Matth. VII, 21, 22). Omnibus ergo qui in
talibus operibus perseverant, damnatio finis est. Cum ergo videris
multos non solum haec facere, sed etiam defendere atque suadere, tene
te ad legem Dei, et non sequaris praevaricatores ejus. Non enim
secundum illorum sensum, sed secundum illius veritatem judicaberis.
49. Conjungere bonis, quos vides amare tecum regem tuum. Multos
enim inventurus es, si et tu talis esse coeperis. Nam si in
spectaculis cum illis esse cupiebas et eis inhaerere , qui tecum vel
aurigam, vel venatorem, vel aliquem histrionem simul amabant; quanto
magis te delectare debet eorum conjunctio, qui tecum amant Deum, de
quo nunquam erubescet amator ejus, quia non solum ipse non potest
vinci, sed etiam dilectores suos reddet invictos? Nec tamen etiam in
ipsis bonis, qui te vel praecedunt vel tibi comitantur ad Deum , spem
tuam collocare debes, quia nec in te ipso debes quantumcumque
profeceris, sed in illo qui eos et te justificando tales facit.
Securus es enim de Deo, quia non mutatur: de homine autem nemo
prudenter securus est. Sed si illos qui nondum justi sunt, amare
debemus ut sint; quanto ardentius qui jam sunt, amandi sunt? Sed
aliud est diligere hominem, aliud spem ponere in homine; tantumque
interest, ut illud Deus jubeat, hoc prohibeat. Si autem aliquas vel
insultationes vel tribulationes pro nomine Christi passus non defeceris
a fide, nec a bona via deviaveris, majorem mercedem accepturus es:
qui autem in his diabolo cesserint, etiam minorem perdunt. Sed
humilis esto Deo, ut non te permittat tentari ultra vires tuas.
|
|