|
50. Initiatio catechumeni, cum expositione signorum. Sermo
quandoque brevior adhibendus. Incipit sermo alius brevior. Filius
Dei immissus, ut a morte quae per Adamum intravit, liberaremur.
His dictis, interrogandus est an haec credat atque observare
desideret. Quod cum responderit, solemniter utique signandus est et
Ecclesiae more tractandus. De sacramento sane quod accipit , cum ei
bene commendatum fuerit, signacula quidem rerum divinarum esse
visibilia, sed res ipsas invisibiles in eis honorari; nec sic habendam
esse illam speciem benedictione sanctificatam, quemadmodum habetur in
usu quolibet: dicendum etiam quid significet et sermo ille quem
audivit, quid in illo condiat , cujus illa res similitudinem gerit.
Deinde monendus est ex hac occasione, ut si quid etiam in Scripturis
audiat quod carnaliter sonet, etiamsi non intelligit, credat tamen
spirituale aliquid significari, quod ad sanctos mores futuramque vitam
pertineat. Hoc autem ita breviter discit , ut quidquid audierit ex
Libris canonicis quod ad dilectionem aeternitatis et veritatis et
sanctitatis, et ad dilectionem proximi referre non possit, figurate
dictum vel gestum esse credat; atque ita conetur intelligere, ut ad
illam geminam referat dilectionem. Ita sane ut proximum non carnaliter
intelligat, sed omnem qui cum eo in illa sancta civitate potest esse,
sive jam, sive nondum appareat: et ut de nullius hominis correctione
desperet, quem patientia Dei videt vivere, non ob aliud, sicut
Apostolus ait, nisi ut adducatur ad poenitentiam (Rom. II,
4).
51. Si longus tibi videtur iste sermo, quo tanquam praesentem rudem
hominem instruxi, licet ea tibi dicere brevius, longiorem tamen esse
debere non puto: quanquam multum interest quid res ipsa, cum agitur,
moneat, et quid auditorum praesentia non solum ferre, sed etiam
desiderare se ostendat. Cum autem celeritate opus est, vide quam
facile explicari tota res possit. Fac rursus adesse aliquem, qui
velit esse christianus: ergo et interrogatum, illud quod superior
respondisse; quia et si non hoc respondet, hoc eum respondere debuisse
dicendum est. Deinde hoc modo et caetera contexenda.
52. Vere, frater, illa magna et vera beatitudo est, quae in
futuro saeculo sanctis promittitur. Omnia vero visibilia transeunt,
et omnis hujus saeculi pompa et deliciae et curiositas interibunt, et
secum ad interitum trahunt amatores suos. A quo interitu, hoc est,
poenis sempiternis Deus misericors volens homines liberare, si sibi
ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiae Creatoris sui,
misit unigenitum Filium suum, hoc est, Verbum suum aequale sibi,
per quod condidit omnia. Et manens quidem in divinitate sua, et non
recedens a Patre, nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem, et
in carne mortali hominibus apparendo venit ad homines: ut quemadmodum
per unum hominem qui primus factus est, id est Adam, mors intravit in
genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut
praeceptum Dei transgrederentur; sic per unum hominem qui etiam Deus
est Dei Filius, Jesum Christum, deletis omnibus peccatis
praeteritis, credentes in eum omnes in aeternam vitam ingrederentur
(Id. V, 12-19).
|
|