|
53. Prophetias Veteris Testamenti impletas cerni in Ecclesia.
Hinc firmata fides eorum quae ventura restant, judicii ultimi et
resurrectionis. Cavendae tentationes a malis etiam in Ecclesia
repertis. Societas cum bonis. Spes omnis in Deo. Omnia enim quae
nunc vides in Ecclesia Dei, et sub Christi nomine per totum orbem
terrarum geri , ante saecula jam praedicta sunt, et sicut ea legimus,
ita et videmus; et inde aedificamur in fidem. Factum est aliquando
diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur: et tamen illi qui
evaserunt in arca, sacramentum futurae Ecclesiae demonstrabant, quae
nunc in fluctibus saeculi natat, et per lignum crucis Christi a
submersione liberatur. Praedictum est Abrahae fideli servo Dei, uni
homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum
inter caeteras gentes quae idola colebant: et omnia quae illi populo
ventura praedicta sunt, sic evenerunt ut praedicta sunt. Prophetatus
est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et Deus
venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut
omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem ejus imitarentur; et sic
est factum: natus est Christus de Maria virgine, quae ex illo genere
fuit. Praedictum est per Prophetas quod in cruce passurus esset ab
eodem populo Judaeorum, de cujus genere secundum carnem veniebat; et
sic est factum. Praedictum est quod resurrecturus esset; resurrexit:
et secundum ipsa praedicta Prophetarum ascendit in coelum, et
discipulis suis Spiritum sanctum misit. Praedictum est non solum a
Prophetis, sed etiam ab ipso Domino Jesu Christo, quod Ecclesia
ejus per universum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria
passionesque disseminata; et tunc praedictum, quando adhuc nomen ejus
et latebat gentes, et ubi notum erat irridebatur: et tamen in
virtutibus miraculorum ejus, sive quae per se ipse, sive quae per
servos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur, jam videmus
quod praedictum est esse completum, regesque ipsos terrae, qui antea
persequebantur Christianos, jam Christi nomini subjugatos.
Praedictum est etiam quod schismata et haereses ex ejus Ecclesia
essent exiturae, et sub ejus nomine per loca ubi possent, suam, non
Christi, gloriam quaesiturae; et ista completa sunt.
54. Numquid ergo illa quae restant non sunt ventura? Manifestum
est quia sicut ista praedicta venerunt, sic etiam illa ventura sunt:
quaecumque tribulationes justorum adhuc restant; et judicii dies, qui
separabit omnes impios a justis in resurrectione mortuorum; et non
solum eos qui sunt extra Ecclesiam, sed etiam ipsius Ecclesiae
paleas, quas oportet usque ad novissimam ventilationem patientissime
sufferat, ad ignem debitum segregabit. Qui autem irrident
resurrectionem, putantes quod caro ista quia putrescit, resurgere non
potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt: et ostendet eis Deus quia
qui potuit haec corpora facere antequam essent, potest ea in momento
restituere sicut erant. Omnes autem fideles regnaturi cum Christo,
ita resurgent in eodem corpore, ut etiam commutari mereantur ad
incorruptionem angelicam: ut fiant aequales Angelis Dei, sicut
Dominus ipse promisit (Luc. XX, 36); et laudent eum sine
aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper viventes in illo et de
illo, cum tali gaudio et beatitudine, quali nec dici nec cogitari ab
homine potest.
55. Tu itaque credens ista, cave tentationes (quia diabolus
quaerit qui secum pereant): ut non solum per eos qui extra Ecclesiam
sunt, sive Pagani, sive Judaei, sive haeretici, non te hostis ille
seducat; sed etiam quos in ipsa Ecclesia catholica videris male
viventes, aut immoderatos voluptatibus ventris et gutturis, aut
impudicos, aut vanis curiositatibus vel illicitis deditos, sive
spectaculorum, sive remediorum aut divinationum diabolicarum, sive in
pompa et typho avaritiae atque superbiae, sive in aliqua vita quam lex
damnat et punit, non eos imiteris: sed potius conjungaris bonis, quos
inventurus es facile, si et tu talis fueris; ut simul colatis et
diligatis Deum gratis: quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in
illa vita bonitate ejus et pulchritudine perfruamur. Sed amandus est,
non sicut aliquid quod videtur oculis; sed sicut amatur sapientia, et
veritas, et sanctitas, et justitia, et charitas , et si quid aliud
tale dicitur: non quemadmodum sunt ista in hominibus; sed quemadmodum
sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae.
Quoscumque ergo videris haec amare, illis conjungere, ut per
Christum qui homo factus est, ut esset Mediator Dei et hominum,
reconcilieris Deo. Homines autem perversos, etiamsi intrent parieles
ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum coelorum; quia suo
tempore separabuntur, si se in melius non commutaverint. Homines ergo
bonos imitare, malos tolera, omnes ama; quoniam nescis quid cras
futurus sit qui hodie malus est. Nec eorum ames injustitiam; sed
ipsos ideo ama, ut apprehendant justitiam: quia non solum dilectio
Dei nobis praecepta est, sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus
praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII,
37-40). Quam non implet nisi qui donum acceperit Spiritum
sanctum, Patri et Filio utique aequalem; quia ipsa Trinitas Deus
est: in quo Deo spes omnis ponenda est. In homine non est ponenda,
qualiscumque ille fuerit. Aliud est enim ille a quo justificamur,
aliud illi cum quibus justificamur. Non autem solum per cupiditates
diabolus tentat, sed etiam per terrores insultationum et dolorum et
ipsius mortis. Quidquid autem homo passus fuerit pro nomine Christi,
et pro spe vitae aeternae, et permanens toleraverit, major ei merces
dabitur: quod si cesserit diabolo, cum illo damnabitur. Sed opera
misericordiae cum pia humilitate impetrant a Domino, ut non permittat
servos suos tentari plus quam possunt sustinere (I Cor. X,
13).
|
|