|
3. Sermo saepe qui audienti placet, displicet dicenti: unde id
contingat. Qui sermonem habet, curet ut sine fastidio et hilariter
dicat. Sed quod ad tuam proprie considerationem pertinet, nolim te
moveri ex eo quod saepe tibi abjectum sermonem fastidiosumque habere
visus es. Fieri enim potest ut ei quem instruebas non ita sit visum,
sed quia tu aliquid melius audiri desiderabas, eo tibi quod dicebas
videretur indignum auribus aliorum. Nam et mihi prope semper sermo
meus displicet. Melioris enim avidus sum, quo saepe fruor interius,
antequam eum explicare verbis sonantibus coepero: quod ubi minus quam
mihi notus est evaluero, contristor linguam meam cordi meo non potuisse
sufficere. Totum enim quod intelligo, volo ut qui me audit
intelligat; et sentio me non ita loqui, ut hoc efficiam: maxime quia
ille intellectus quasi rapida coruscatione perfundit animum; illa autem
locutio tarda et longa est, longeque dissimilis: et dum ista
volvitur, jam se ille in secreta sua condidit: tamen quia vestigia
quaedam miro modo impressit memoriae, perdurant illa cum syllabarum
morulis; atque ex eisdem vestigiis sonantia signa peragimus, quae
lingua dicitur vel latina, vel graeca, vel hebraea, vel alia
quaelibet; sive cogitentur haec signa, sive etiam voce proferantur;
cum illa vestigia nec latina, nec graeca, vel hebraea, nec cujusque
alterius gentis sint propria, sed ita efficiantur in animo, ut vultus
in corpore. Aliter enim latine ira dicitur, aliter graece, aliter
atque aliter aliarum diversitate linguarum: non autem latinus aut
graecus est vultus irati. Non itaque omnes gentes intelligunt, cum
quisque dicit, Iratus sum, sed Latini tantum: at si affectus
excandescentis animi exeat in faciem, vultumque faciat , omnes
sentiunt qui intuentur iratum. Sed neque ita licet educere et quasi
exporrigere in sensum audientium per sonum vocis illa vestigia, quae
imprimit intellectus memoriae, sicut apertus et manifestus est vultus:
illa enim sunt intus in animo, iste foris in corpore. Quapropter
conjiciendum est quantum distet sonus oris nostri ab illo ictu
intelligentiae, quando ne ipsi quidem impressioni memoriae similis
est. Nos autem plerumque in auditoris utilitatem vehementer ardentes,
ita loqui volumus, quemadmodum tunc intelligimus, cum per ipsam
intentionem loqui non possumus: et quia non succedit, angimur, et
velut frustra operam insumamus, taedio marcescimus; atque ex ipso
taedio languidior fit idem sermo, et hebetior quam erat, unde perduxit
ad taedium.
4. Sed mihi saepe indicat eorum studium, qui me audire cupiunt, non
ita esse frigidum eloquium meum, ut videtur mihi: et eos inde aliquid
utile capere, ex eorum delectatione cognosco; mecumque ago sedulo, ut
huic exhibendo ministerio non desim, in quo illos video bene accipere
quod exhibetur. Sic et tu, eo ipso quod ad te saepius adducuntur qui
fide imbuendi sunt, debes intelligere non ita displicere aliis sermonem
tuum ut displicet tibi: nec infructuosum te debes putare, quod ea quae
cernis non explicas ita ut cupis; quando forte ut cupis nec cernere
valeas. Quis enim in hac vita nisi in aenigmate et per speculum videt
(I Cor. XIII, 12)? Nec ipse amor tantus est, ut carnis
disrupta caligine penetret in aeternum serenum, unde utcumque fulgent
etiam ista quae transeunt. Sed quia boni proficiunt de die in diem ad
videndum diem sine volumine coeli et sine noctis incursu, quem oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Id.
II, 9); nulla major causa est cur nobis in imbuendis rudibus
noster sermo vilescat, nisi quia libet inusitate cernere, et taedet
usitate proloqui. Et re quidem vera multo gratius audimur, cum et nos
eodem opere delectamur: afficitur enim filum locutionis nostrae ipso
nostro gaudio, et exit facilius atque acceptius. Quapropter non
arduum est negotium, ea quae credenda insinuantur, praecipere unde et
quousque narranda sint; nec quomodo sit varianda narratio, ut
aliquando brevior, aliquando longior, semper tamen plena atque
perfecta sit; et quando breviore, et quando longiore sit utendum: sed
quibus modis faciendum sit, ut gaudens quisque catechizet (tanto enim
suavior erit, quanto magis id potuerit), ea cura maxima est. Et
praeceptum quidem rei hujus in promptu est. Si enim in pecunia
corporali, quanto magis in spirituali hilarem datorem diligit Deus
(II Cor. IX, 7)? Sed haec hilaritas ad horam ut adsit, ejus
est misericordiae qui ista praecepit. Itaque prius de modo narrationis
quod te velle cognovi, tum de praecipiendo atque cohortando, postea de
hac hilaritate comparanda, quae Deus suggesserit, disseremus.
|
|