|
5. Narratio plena quae fieri debeat catechizando. Ad charitatis
finem dirigenda narratio. Scripturae veteres propter commendandum
Christi adventum, cujus finis charitas. Narratio plena est, cum
quisque primo catechizatur ab eo quod scriptum est, In principio fecit
Deus coelum et terram (Gen. I, 1), usque ad praesentia tempora
Ecclesiae. Non tamen propterea debemus totum Pentateuchum, totosque
Judicum et Regnorum et Esdrae libros, totumque Evangelium et Actus
Apostolorum, vel, si ad verbum edidicimus, memoriter reddere, vel
nostris verbis omnia quae his continentur voluminibus narrando evolvere
et explicare; quod nec tempus capit, nec ulla necessitas postulat:
sed cuncta summatim generatimque complecti, ita ut eligantur quaedam
mirabiliora quae suavius audiuntur, atque in ipsis articulis constituta
sunt , ut ea tanquam in involueris ostendere, statimque a conspectu
abripere non oporteat, sed aliquantum immorando quasi resolvere atque
expandere, et inspicienda atque miranda offerre animis auditorum;
caetera vero celeri percursione inserendo contexere. Ita et illa quae
maxime commendari volumus, aliorum submissione magis eminent; nec ad
ea fatigatus pervenit, quem narrando volumus excitare; nec illius
memoria confunditur, quem docendo debemus instruere.
6. In omnibus sane non tantum nos oportet intueri praecepti finem,
quod est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
(I Tim. I, 5), quo ea quae loquimur cuncta referamus; sed
etiam illius quem loquendo instruimus, ad id movendus atque illuc
dirigendus aspectus est. Neque enim ob aliud ante adventum Domini
scripta sunt omnia quae in sanctis Scripturis legimus, nisi ut illius
commendaretur adventus, et futura praesignaretur Ecclesia, id est,
populus Dei per omnes gentes, quod est corpus ejus; adjunctis atque
annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante adventum ejus in hoc
saeculo vixerunt, ita eum credentes venturum esse, sicut nos venisse.
Sicut enim Jacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, qua
etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est
caput, tum demum necessario membra caetera (Gen. XXV, 25);
sed tamen caput non tantum ea membra quae secuta sunt, sed etiam ipsam
manum quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit;
et quamvis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita
et Dominus Jesus Christus etsi antequam appareret in carne, et
quodam modo ex utero secreti sui ad hominum oculos Mediator Dei et
hominum homo procederet, qui est super omnes Deus benedictus in
saecula (Rom. IX, 5), praemisit in sanctis Patriarchis et
Prophetis quamdam partem corporis sui, qua velut manu se nasciturum
esse praenuntians, etiam populum praecedentem superbe, vinculis Legis
tanquam digitis quinque supplantavit (quia et per quinque temporum
articulos praenuntiari venturus prophetarique non destitit; et huic rei
consonans per quem Lex data est, quinque libros conscripsit: et
superbi carnaliter sentientes, et suam justitiam volentes constituere
[Rom. X, 3], non aperta manu Christi repleti sunt
benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt: itaque illis
obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti
sumus [Psal. XIX, 9]): quamvis ergo, ut dixi, praemiserit
Dominus Christus quamdam partem corporis sui in sanctis, qui eum
nascendi tempore praeierunt; tamen ipse est caput corporis Ecclesiae
(Coloss. I, 18); illique omnes eidem corpori cujus ille caput
est cohaeserunt, credendo in eum quem praenuntiabant. Non enim
praecurrendo divulsi sunt, sed adjuncti potius obsequendo. Nam etsi
manus a capite praemitti potest, connexio tamen ejus sub capite est.
Quapropter omnia quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt
(Rom. XV, 4), et figurae nostrae fuerunt, et in figura
contingebant in eis ; scripta sunt autem propter nos, in quos finis
saeculorum obvenit (I Cor. X, 11).
|
|