|
7. Praecipua causa adventus Christi, charitatis commendatio. Ad
dilectionem referenda esse quae de Christo ex Scripturis narrantur in
catechismo. Quae autem major causa est adventus Domini, nisi ut
ostenderet Deus dilectionem suam in nobis, commendans eam vehementer?
quia cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est
(Rom. V, 6-9). Hoc autem ideo, quia finis praecepti et
plenitudo legis, charitas est (I Tim. I, 5, et Rom.
XIII, 10): ut et nos invicem diligamus, et quemadmodum ille
pro nobis animam suam posuit, sic et nos pro fratribus animam ponamus
(I Joan. III, 16); et ipsum Deum, quoniam prior dilexit
nos (Id. IV, 10), et Filio suo unico non pepercit, sed pro
nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32), si amare
pigebat, saltem nunc redamare non pigeat . Nulla est enim major ad
amorem invitatio, quam praevenire amando; et nimis durus est animus
qui dilectionem si nolebat impendere, nolit rependere. Quod si in
ipsis flagitiosis et sordidis amoribus videmus, nihil aliud eos agere
qui amari vicissim volunt, nisi ut documentis quibus valent aperiant et
ostendant quantum ament; eamque imaginem justitiae praetendere
affectant, ut vicem sibi reddi quodam modo flagitent ab eis animis quos
illecebrare moliuntur; ipsique ardentius aestuant, cum jam moveri
eodem igne etiam illas mentes quas appetunt sentiunt: si ergo et animus
qui torpebat, cum se amari senserit excitatur, et qui jam fervebat,
cum se redamari didicerit magis accenditur; manifestum est nullam esse
majorem causam qua vel inchoetur vel augeatur amor, quam cum amari se
cognoscit qui nondum amat, aut redamari se vel posse sperat, vel jam
probat qui prior amat. Et si hoc etiam in turpibus amoribus, quanto
plus in amicitia? Quid enim aliud cavemus in offensione amicitiae,
nisi ne amicus arbitretur quod eum vel non diligimus, vel minus
diligimus quam ipse nos diligit? Quod si crediderit, frigidior erit
in eo amore quo invicem homines mutua familiaritate perfruuntur: et si
non ita est infirmus, ut haec illum offensio faciat ab omni dilectione
frigescere; in ea se tenet, qua non ut fruatur, sed ut consulat
diligit. Operae pretium est autem animadvertere, quomodo, quanquam
et superiores velint se ab inferioribus diligi, eorumque in se studioso
delectentur obsequio, et quanto magis id senserint, tanto magis eos
diligant, tamen quanto amore exardescat inferior, cum a superiore se
diligi senserit. Ibi enim gratior amor est, ubi non aestuat
indigentiae siccitate, sed ubertate beneficentiae profluit. Ille
namque amor ex miseria est, iste ex misericordia. Jam vero si etiam
se amari posse a superiore desperabat inferior, ineffabiliter
commovebitur in amorem, si ultro ille fuerit dignatus ostendere quantum
diligat eum qui nequaquam sibi tantum bonum promittere auderet. Quid
autem superius Deo judicante, et quid desperatius homine peccante?
qui se tanto magis tuendum et subjugandum superbis potestatibus
addixerat, quae beatificare non possunt, quanto magis desperaverat
posse sui curam geri ab ea potestate quae non malitia sublimis esse
vult, sed bonitate sublimis est.
8. Si ergo maxime propterea Christus advenit, ut cognosceret homo
quantum eum diligat Deus; et ideo cognosceret, ut in ejus dilectionem
a quo prior dilectus est, inardesceret, proximumque illo jubente et
demonstrante diligeret, qui non proximum, sed longe peregrinantem
diligendo factus est proximus; omnisque Scriptura divina quae ante
scripta est, ad praenuntiandum adventum Domini scripta est; et
quidquid postea mandatum est litteris et divina auctoritate firmatum,
Christum narrat, et dilectionem monet: manifestum est non tantum
totam Legem et Prophetas in illis duobus pendere praeceptis
dilectionis Dei et proximi (Matth. XXII, 40), quae adhuc
sola Scriptura sancta erat cum hoc Dominus diceret, sed etiam
quaecumque posterius salubriter conscripta sunt memoriaeque mandata
divinarum volumina Litterarum. Quapropter in Veteri Testamento est
occultatio Novi, in Novo Testamento est manifestatio Veteris.
Secundum illam occultationem carnaliter intelligentes carnales, et
tunc et nunc poenali timore subjugati sunt. Secundum hanc autem
manifestationem spirituales, et tunc quibus pie pulsantibus etiam
occulta patuerunt, et nunc qui non superbe quaerunt, ne etiam aperta
claudantur, spiritualiter intelligentes donata charitate liberati
sunt. Quia ergo charitati nihil adversius quam invidentia; mater
autem invidentiae superbia est: idem Dominus Jesus Christus, Deus
homo, et divinae in nos dilectionis indicium est, et humanae apud nos
humilitatis exemplum, ut magnus tumor noster majore contraria medicina
sanaretur. Magna est enim miseria, superbus homo; sed major
misericordia, humilis Deus. Hac ergo dilectione tibi tanquam fine
proposito, quo referas omnia quae dicis, quidquid narras ita narra,
ut ille cui loqueris audiendo credat, credendo speret, sperando amet.
|
|