|
9. Accedens ad catechismum scrutandus quo fine velit fieri
christianus. De ipsa etiam severitate Dei, qua corda mortalium
saluberrimo terrore quatiuntur, charitas aedificanda est; ut ab eo
quem timet, amari se gaudens, eum redamare audeat, ejusque in se
dilectioni, etiamsi impune posset, tamen displicere vereatur.
Rarissime quippe accidit, imo vero nunquam, ut quisquam veniat volens
fieri christianus, qui non sit aliquo Dei timore perculsus. Si enim
aliquod commodum exspectando ab hominibus, quibus se aliter placiturum
non putat, aut aliquod ab hominibus incommodum devitando, quorum
offensionem aut inimicitias reformidat, vult fieri christianus; non
fieri vult potius quam fingere. Fides enim non res est salutantis
corporis, sed credentis animi. Sed plane saepe adest misericordia
Dei per ministerium catechizantis, ut sermone commotus jam fieri velit
quod decreverat fingere: quod cum velle coeperit, tunc eum venisse
deputemus. Et occultum quidem nobis est quando veniat animo, quem jam
corpore praesentem videmus: sed tamen sic cum eo debemus agere, ut
fiat in illo haec voluntas, etiamsi non est. Nihil enim deperit,
quando si est, utique tali nostra actione firmatur, quamvis quo
tempore, vel qua hora coeperit, ignoremus. Utile est sane ut
praemoneamur antea, si fieri potest, ab iis qui eum norunt, in quo
statu animi sit, vel quibus causis commotus ad suscipiendam religionem
venerit. Quod si defuerit alius a quo id noverimus, etiam ipse
interrogandus est, ut ex eo quod responderit ducamus sermonis
exordium. Sed si ficto pectore accessit, humana commoda cupiens, vel
incommoda fugiens, utique mentiturus est: tamen ex eo ipso quod
mentitur, capiendum est principium; non ut refellatur ejus mendacium,
quasi tibi certum sit, sed ut si dixerit eo proposito se venisse quod
vere approbandum est, sive ille verum sive falsum dicat, tale tamen
propositum quali se venisse respondit, approbantes atque laudantes,
faciamus eum delectari esse se talem, qualem videri cupit. Si autem
aliud dixerit, quam oportet esse in animo ejus qui christiana fide
imbuendus est; blandius et lenius reprehendendo tanquam rudem et
ignarum, et christianae doctrinae finem verissimum demonstrando atque
laudando breviter et graviter, ne aut tempora futurae narrationis
occupes, aut eam non prius collocato animo audeas imponere, facias eum
velle quod aut per errorem aut per simulationem nondum volebat.
|
|