|
10. Exordium catechismi, et narratio ab historia creationis mundi
usque ad praesens tempus Ecclesiae. Quod si forte se divinitus
admonitum vel territum esse responderit, ut fieret christianus,
laetissimum nobis exordiendi aditum praebet, quanta Deo sit cura pro
nobis. Sane ab hujusmodi miraculorum sive somniorum, ad Scripturarum
solidiorem viam et oracula certiora transferenda est ejus intentio; ut
et illa admonitio quam misericorditer ei praerogata sit, noverit
antequam Scripturis sanctis inhaereret. Et utique demonstrandum est
ei quod ipse Dominus non eum admoneret aut compelleret fieri
christianum et incorporari Ecclesiae, seu talibus signis aut
revelationibus erudiret, nisi jam praeparatum iter in Scripturis
sanctis, ubi non quaereret visibilia miracula, sed invisibilia sperare
consuesceret, neque dormiens, sed vigilans moneretur, eum securius et
tutius carpere voluisset. Inde jam exordienda narratio est, ab eo
quod fecit Deus omnia bona valde (Gen. I), et perducenda, ut
diximus, usque ad praesentia tempora Ecclesiae: ita ut singularum
rerum atque gestorum quae narramus, causae rationesque reddantur,
quibus ea referamus ad illum finem dilectionis, unde neque agentis
aliquid neque loquentis oculus avertendus est. Si enim fictas poetarum
fabulas, et ad voluptatem excogitatas animorum quorum cibus nugae
sunt, tamen boni qui habentur atque appellantur grammatici, ad aliquam
utilitatem referre conantur, quanquam et ipsam vanam et avidam saginae
saecularis; quanto nos decet esse cautiores, ne illa quae vera
narramus, sine suarum causarum redditione digesta, aut inani
suavitate, aut etiam perniciosa cupiditate credantur? Non tamen sic
asseramus has causas, ut relicto narrationis tractu, cor nostrum et
lingua in nodos difficilioris disputationis excurrat; sed ipsa veritas
adhibitae rationis , quasi aurum sit gemmarum ordinem ligans, non
tamen ornamenti seriem ulla immoderatione perturbans.
|
|