|
11. Resurrectio, judicium et alia quaedam post narrationem
intimanda. Narratione finita, spes resurrectionis intimanda est, et
pro capacitate ac viribus audientis, proque ipsius temporis modulo,
adversus vanas irrisiones infidelium de corporis resurrectione
tractandum, et futuri ultimi judicii bonitate in bonos, severitate in
malos, veritate in omnes; commemoratisque cum detestatione et horrore
poenis impiorum, regnum justorum atque fidelium et superna illa civitas
ejusque gaudium cum desiderio praedicandum est. Tum vero instruenda et
animanda est infirmitas hominis adversus tentationes et scandala, sive
foris sive in ipsa intus Ecclesia: foris adversus Gentiles vel
Judaeos vel haereticos; intus autem adversus areae dominicae paleam.
Non ut contra singula perversorum genera disputetur, omnesque illorum
pravae opiniones propositis quaestionibus refellantur; sed pro tempore
brevi demonstrandum est ita esse praedictum, et quae sit utilitas
tentationum erudiendis fidelibus, et quae medicina in exemplo
patientiae Dei, qui statuit usque in finem ista permittere. Cum vero
adversus eos instruitur, quorum perversae turbae corporaliter implent
ecclesias, simul etiam praecepta breviter et decenter commemorentur
christianae atque honestae conversationis, ne ab ebriosis, avaris,
fraudatoribus aleatoribus, adulteris, fornicatoribus, spectaculorum
amatoribus, remediorum sacrilegorum alligatoribus, praecantatoribus,
mathematicis, vel quarumlibet artium vanarum et malarum divinatoribus,
atque hujusmodi caeteris ita facile seducatur, et impunitum sibi fore
arbitretur, quia videt multos qui christiani appellantur, haec amare,
et agere, et defendere, et suadere, et persuadere. Quis enim finis
praestitutus sit in tali vita perseverantibus, et quam sint in ipsa
Ecclesia tolerandi, ex qua in fine separandi sunt, divinorum
Librorum testimoniis edocendum est. Praenuntiandum est etiam
inventurum eum in Ecclesia multos christianos bonos, verissimos cives
coelestis Jerusalem, si esse ipse coeperit. Ad extremum ne spes ejus
in homine ponatur, sedulo monendus est: quia neque facile ab homine
judicari potest quis homo sit justus; et si facile posset, non ideo
nobis proponi exempla justorum, ut ab eis justificemur, sed ut eos
imitantes ab eorum justificatore nos quoque justificari sciamus. Hinc
enim fiet, quod maxime commendandum est, ut cum ille qui nos audit,
imo per nos audit Deum, moribus et scientia proficere coeperit, et
viam Christi alacriter ingredi, nec nobis id audeat assignare, nec
sibi; sed et se ipsum, et nos, et quoscumque alios diligit amicos,
in illo et propter illum diligat, qui eum dilexit inimicum, ut
justificans faceret amicum. Hic jam non te puto praeceptore indigere,
ut cum occupata sunt tempora, vel tua, vel eorum qui te audiunt,
breviter agas; cum autem largiora, argius eloquaris: hoc enim nullo
admonente ipsa necessitas praecipit.
|
|