|
12. Eruditi quomodo catechizandi. Sed illud plane non
praetereundum est, ut si ad te quisquam catechizandus venerit
liberalibus doctrinis excultus, qui jam decreverit esse christianus,
et ideo venerit ut fiat, difficillimum omnino est ut non multa
nostrarum scripturarum litterarumque cognoverit, quibus jam instructus
ad Sacramentorum participationem tantummodo venerit. Tales enim non
eadem hora qua christiani fiunt, sed ante solent omnia diligenter
inquirere, et motus animi sui, cum quibus possunt, communicare atque
discutere. Cum his itaque breviter agendum est, et non odiose
inculcando quae norunt, sed modeste perstringendo; ita ut dicamus nos
credere quod jam noverint illud, atque illud; atque hoc modo cursim
enumerare omnia quae rudibus indoctisque inculcanda sunt: ut etsi quid
novit eruditus iste, non tanquam a doctore audiat; et si quid adhuc
ignorat , dum ea commemoramus quae illum nosse jam credimus, discat.
Nec ipse sane inutiliter interrogatur, quibus rebus motus sit ut velit
esse christianus: ut si libris ei persuasum esse videris, sive
canonicis, sive utilium tractatorum, de his aliquid in principio
loquaris, collaudans eos pro diversitate meritorum canonicae
auctoritatis et exponentium solertissimae diligentiae; maximeque
commendans in Scripturis canonicis admirandae altitudinis saluberrimam
humilitatem, in illis autem pro sua cujusque facultate aptum
superbioribus, et per hoc infirmioribus animis, stilum sonantioris et
quasi tornatioris eloquii . Sane etiam exprimendum de illo est ut
indicet quem maxime legerit, et quibus libris familiarius inhaeserit,
unde illi persuasum est ut sociari vellet Ecclesiae. Quod cum
dixerit, tum si nobis noti sunt illi libri, aut ecclesiastica fama
saltem accepimus a catholico aliquo memorabili viro esse conscriptos,
laeti approbemus. Si autem in alicujus haeretici volumina incurrit,
et nesciens forte quod vera fides improbat, tenuit animo, et
catholicum esse arbitratur; sedulo edocendus est, praelata auctoritate
universalis Ecclesiae aliorumque doctissimorum hominum et
disputationibus et scriptionibus in ejus veritate florentium. Quanquam
et illi qui catholici ex hac vita migrarunt, et aliquid litterarum
christianarum posteris reliquerunt, in quibusdam locis opusculorum
suorum, vel non intellecti, vel sicuti est humana infirmitas, minus
valentes acie mentis abditiora penetrare, et veri similitudine
aberrantes a veritate, praesumptoribus et audacibus fuerunt occasioni
ad aliquam haeresim moliendam atque gignendam. Quod mirum non est,
cum de ipsis canonicis Litteris, ubi omnia sanissime dicta sunt, non
quidem aliter accipiendo quaedam, quam vel scriptor sensit, vel se
ipsa veritas habet; (nam si hoc solum esset, quis non humanae
infirmitati ad corrigendum paratae libenter ignosceret?) sed id quod
perverse ac prave opinati sunt, animositate acerrima et pervicaci
arrogantia defensitantes, multi multa perniciosa dogmata, concisa
communionis unitate pepererunt. Haec omnia cum illo qui ad societatem
populi christiani, non idiota, ut aiunt, sed doctorum libris
expolitus atque excultus accedit, modesta collatione tractanda sunt:
tantum assumpta praecipiendi auctoritate, ut caveat praesumptionis
errores; quantum ejus humilitas quae illum adduxit, jam sentitur
admittere. Caetera vero secundum regulas doctrinae salutaris, sive de
fide, quaecumque narranda vel disserenda sunt, sive de moribus, sive
de tentationibus, eo modo percurrendo quo dixi, ad illam
supereminentiorem viam omnia referenda sunt.
|
|