|
1. Dicet aliquis: Cur ergo ista divina misericordia etiam ad impios
ingratosque pervenit? Cur, putamus, nisi quia eam ille praebuit,
qui quotidie facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos (Matth. V, 45)? Quamvis enim quidam
eorum ista cogitantes, poenitendo ab impietate se corrigant; quidam
vero, sicut Apostolus dicit, divitias bonitatis et longanimitatis
Dei contemnentes, secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens
thesaurizent sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei,
qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4, 6):
tamen patientia Dei ad poenitentiam invitat malos, sicut flagellum
Dei ad patientiam erudit bonos. Itemque misericordia Dei fovendos
amplectitur bonos, sicut severitas Dei puniendos corripit malos.
Placuit quippe divinae providentiae praeparare in posterum bona
justis, quibus non fruentur injusti; et mala impiis, quibus non
excruciabuntur boni. Ista vero temporalia bona et mala utrisque voluit
esse communia: ut nec bona cupidius appetantur, quae mali quoque
habere cernuntur; nec mala turpiter evitentur, quibus et boni
plerumque afficiuntur.
2. Interest autem plurimum, qualis sit usus vel earum rerum quae
prosperae, vel earum quae dicuntur adversae. Nam bonus temporalibus
nec bonis extollitur, nec malis frangitur; malus autem ideo
hujuscemodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur.
Ostendit tamen Deus saepe etiam in his distribuendis evidentius
operationem suam. Nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena
, nihil ultimo judicio servari putaretur: rursus, si nullum peccatum
nunc puniret aperte Divinitas, nulla es e providentia divina
crederetur. Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam
petentibus evidentissima largitate concederet, non ad eum ista
pertinere diceremus: itemque si omnibus eas petentibus daret, nonnisi
propter talia praemia serviendum illi esse arbitraremur; nec pios nos
faceret talis servitus, sed potius cupidos et avaros. Haec cum ita
sint, quicumque boni et mali pariter afflicti sunt, non ideo ipsi
distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi
sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine
passionum; et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et
vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat; et sub
eadem tribula stipulae comminuuntur, frumenta purgantur; nec ideo cum
oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitur: ita una
eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat; malos damnat,
vastat, exterminat. Unde in eadem afflictione mali Deum detestantur
atque blasphemant; boni autem precantur et laudant. Tantum interest,
non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum et
exhalat horribiliter coenum, et suaviter fragrat unguentum.
|
|