|
Nec ideo tamen contemnenda et abjicienda sunt corpora defunctorum,
maximeque justorum atque fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad
omnia bona opera sanctus usus est Spiritus. Si enim paterna vestis et
annulus, ac si quid hujusmodi, tanto charius est posteris, quanto
erga parentes major affectus; nullo modo ipsa spernenda sunt corpora,
quae utique multo familiarius atque conjunctius, quam quaelibet
indumenta, gestamus. Haec enim non ad ornamentum vel adjutorium,
quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent.
Unde et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, et
exsequiae celebratae, et sepultura provisa (Gen. XXV, 9;
XXXV, 29; L, 2-13, etc.): ipsique dum viverent, de
sepeliendis, vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt
(Id. XLVII, 29, 30; L, 24): et Tobias sepeliendo
mortuos Deum promeruisse, teste angelo, commendatur (Tob. II,
9; XII, 12). Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus,
religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat,
quod unguentum pretiosum super membra ejus effuderit, atque hoc ad eum
sepeliendum fecerit (Matth. XXVI, 10-13). Et
laudabiliter commemorantur in Evangelio qui corpus ejus de cruce
acceptum diligenter atque honorifice tegendum, sepeliendumque curarunt
(Joan. XIX, 38-42). Verum istae auctoritates non hoc
admonent , quod insit ullus cadaveribus sensus; sed ad Dei
providentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque
mortuorum pertinere significant, propter fidem resurrectionis
astruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse
remuneratio pro eleemosynis, quas viventibus et sentientibus
exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, quod exanimis hominum
membris officii diligentiaeque persolvitur. Sunt quidem et alia, quae
sancti Patriarchae de corporibus suis vel condendis vel transferendis
prophetico spiritu dicta intelligi voluerunt: non autem hic locus est,
ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus. Sed si ea quae
sustentandis viventibus sunt necessaria, sicut victus et amictus,
quamvis cum gravi afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi
tolerandique virtutem, nec cradicant ex animo pietatem, sed
exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea quae
curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent,
non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus jam quietos? Ac per
hoc, quando ista cadaveribus Christianorum in illa magnae urbis, vel
etiam aliorum oppidorum vastatione defuerunt; nec vivorum culpa est,
qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt
ista sentire.
|
|