|
Gloriosissimam civitatem Dei, sive in hoc temporum cursu, cum inter
impios peregrinatur ex fide vivens (Habac. II, 4), sive in illa
stabilitate sedis aeternae, quam nunc exspectat per patientiam (Rom.
VIII, 25), quoadusque justitia convertatur in judicium
(Psal. XCIII, 15), deinceps adeptura per excellentiam
victoria ultima et pace perfecta, hoc opere a te instituto , et mea
promissione debito, defendere adversus eos qui Conditori ejus deos
suos praeferunt, fili charissime Marcelline, suscepi. Magnum opus
et arduum: sed Deus adjutor noster est (Psal. LXI, 9). Nam
scio quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit
virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina, temporali
mobilitate nutantia, non humano usurpata fastu, sed divina gratia
donata celsitudo transcendat. Rex enim et conditor civitatis hujus,
de qua loqui instituimus, in Scriptura populis suis sententiam divinae
legis aperuit, qua dictum est, Deus superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam (Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5). Hoc
vero quod Dei est, superbae quoque animae spiritus inflatus affectat,
amatque sibi in laudibus dici,
|
Parcere subjectis, et debellare superbos
|
|
|
Virgil. Aeneid. lib. 6, vers. 854
|
Unde etiam de terrena civitate, quae cum dominari appetit, etsi
populi serviant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est
praetereundum silentio quidquid dicere suscepti hujus operis ratio
postulat, et facultas datur.
|
|