|
1. At enim, ne vel aliena polluat libido, metuitur. Non polluet,
si aliena erit: si autem polluet, aliena non erit. Sed cum pudicitia
virtus sit animi, comitemque habeat fortitudinem, qua potius quaelibet
mala tolerare, quam malo consentire decernit; nullus autem magnanimus
et pudicus in potestate habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum
quid annuat mente, vel renuat: quis eadem sana mente putaverit se
perdere pudicitiam, si forte in apprehensa et oppressa carne sua
exerceatur et expleatur libido non sua? Si enim hoc modo pudicitia
perit, profecto pudicitia virtus animi non erit; nec pertinebit ad ea
bona, quibus bene vivitur, sed in bonis corporis numerabitur; qualia
sunt, vires, pulchritudo, sana integraque valetudo, ac si quid
hujusmodi est: quae bona, etiam si minuantur, bonam justamque vitam
omnino non minuunt. Quod si tale aliquid est pudicitia, utquid pro
illa, ne amittatur, etiam cum periculo corporis laboratur? Si autem
animi bonum est, etiam oppresso corpore non amittitur. Quin etiam
sanctae continentiae bonum cum immunditiae carnalium concupiscentiarum
non cedit, et ipsum corpus sanctificatur: et ideo cum eis non cedere
inconcussa intentione persistit, nec de ipso corpore perit sanctitas ,
quia eo sancte utendi perseverat voluntas, et quantum in ipso est,
etiam facultas.
2. Neque enim eo corpus sanctum est, quod ejus membra sunt integra,
aut eo, quod nullo contrectantur attactu; cum possint diversis etiam
casibus vulnerata vim perpeti, et medici aliquando saluti opitulantes
haec ibi faciant, quae horret aspectus. Obstetrix virginis cujusdam
integritatem manu velut explorans, sive malevolentia, sive inscitia,
sive casu, dum inspicit, perdidit: non opinor quemquam tam stulte
sapere, ut huic periisse aliquid existimet etiam de ipsius corporis
sanctitate, quamvis membri illius integritate jam perdita. Quocirca
proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit,
nec ipsi corpori aufert sanctitatem violentia libidinis alienae, quam
servat perseverantia continentiae suae. An vero si aliqua femina mente
corrupta, violatoque proposito quod Deo voverat, pergat vitianda ad
deceptorem suum; adhuc eam pergentem sanctam vel corpore dicimus, ea
sanctitate animi, per quam corpus sanctificabatur, amissa atque
destructa? Absit hic error: et hinc potius admoneamur, ita non
amitti corporis sanctitatem, manente animi sanctitate, etiam corpore
oppresso, sicut amittitur corporis sanctitas violata animi sanctitate,
etiam corpore intacto. Quamobrem non habet quod in se morte spontanea
puniat femina, sine ulla sua consensione violenter oppressa, et alieno
compressa peccato: quanto minus ante quam hoc fiat; ne admittatur
homicidium certum, cum ipsum flagitium, quamvis alienum, adhuc pendet
incertum?
|
|