|
1. An forte huic perspicuae rationi, qua dicimus corpore oppresso,
nequaquam proposito castitatis ulla in malum consensione mutato, illius
tantum esse flagitium qui opprimens concubuerit, non illius quae
oppressa concumbenti nulla voluntate consenserit, contradicere audebunt
hi, contra quos feminarum christianarum in captivitate oppressarum non
tantum mentes, verum etiam corpora sancta defendimus? [XIX.]
Lucretiam certe, matronam nobilem veteremque Romanam, pudicitiae
magnis efferunt laudibus. Hujus corpore cum violenter oppresso
Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus
improbissimi juvenis marito Collatino et propinquo Bruto, viris
clarissimis et fortissimis, indicavit, eosque ad vindictam
constrinxit: deinde foedi in se commissi aegra atque impatiens se
peremit . Quid dicemus? adultera haec, an casta judicanda est?
Quis in hac controversia laborandum putaverit? Egregie quidam ex hoc
veraciterque declamans, ait:
|
“Mirabile dictu; duo fuerunt, et
adulterium unus admisit.”
|
|
Splendide atque verissime. Intuens enim
in duorum corporum commixtione unius inquinatissimam cupiditatem,
alterius castissimam voluntatem; et non quid conjunctione membrorum,
sed quid animorum diversitate ageretur, attendens,
inquit,
|
“fuerunt, et adulterium unus admisit.”
|
|
2. Sed quid est hoc, quod in eam gravius vindicatur, quae
adulterium non admisit? Nam ille patria cum patre pulsus est ; haec
summo est mactata supplicio. Si non est illa impudicitia, qua invita
opprimitur; non est haec justitia, qua casta punitur. Vos appello,
leges judicesque Romani. Nempe post perpetrata facinora nec quemquam
scelestum indemnatum impune voluistis occidi. Si ergo ad vestrum
judicium quisquam deferret hoc crimen, vobisque probaretur, non solum
indemnatam, verum etiam castam et innocentem interfectam esse
mulierem; nonne eum qui id fecisset, severitate congrua plecteretis?
Hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata Lucretia
innocentem, castam, vim perpessam Lucretiam insuper interemit .
Proferte sententiam. Quod si propterea non potestis, quia non astat
quam punire possitis; cur interfectricem innocentis et castae tanta
praedicatione laudatis? Quam certe apud infernos judices, etiam
tales, quales poetarum vestrorum carminibus cantitantur, nulla ratione
defenditis, constitutam scilicet inter illos,
|
qui sibi letum
Insontes peperere manu, lucemque perosi,
Projecere animas.
Cui ad superna redire cupienti
Fata obstant, tristique palus innabilis unda
Alligat
|
|
|
Virgil. Aeneid. lib. 6, vers. 434-439
|
An forte ideo ibi non est, quia non insontem, sed male sibi consciam
se peremit? Quid si enim (quod ipsa tantummodo nosse poterat),
quamvis juveni violenter irruenti, etiam sua libidine illecta
consensit, idque in se puniens ita doluit, ut morte putaret
expiandum? Quanquam nec sicquidem occidere se debuit, si fructuosam
posset apud deos falsos agere poenitentiam. Verumtamen si forte ita
est, falsumque est illud, quod duo fuerunt, et adulterium unus
admisit, sed potius ambo adulterium commiserunt, unus manifesta
invasione, altera latente consensione: non se occidit insontem, et
ideo potest a litteratis ejus defensoribus dici non esse apud inferos
inter illos,
|
“qui sibi letum insontes peperere manu.”
|
|
Sed ita haec
causa ex utroque latere coarctatur, ut si extenuatur homicidium,
adulterium confirmetur; si purgatur adulterium, homicidium cumuletur:
nec omnino invenitur exitus, ubi dicitur, Si adulterata , cur
laudata? si pudica, cur occisa?
3. Nobis tamen in hoc tam nobili feminae hujus exemplo ad istos
refutandos, qui christianis feminis in captivitate compressis alieni ab
omni cogitatione sanctitatis insultant, sufficit quod in praeclaris
ejus laudibus dictum est:
|
“Duo fuerunt, et adulterium unus
admisit.”
|
|
Talis enim ab eis Lucretia magis credita est, quae se
nullo adulterino potuerit maculare consensu. Quod ergo se ipsam,
quoniam adulterum pertulit, etiam non adulterata occidit, non est
pudicitiae charitas, sed pudoris infirmitas. Puduit enim eam
turpitudinis alienae in se commissae, etiamsi non secum; et Romana
mulier laudis avida nimium verita est, ne putaretur, quod violenter
est passa cum viveret, libenter passa si viveret. Unde ad oculos
hominum mentis suae testem illam poenam adhibendam putavit, quibus
conscientiam demonstrare non potuit. Sociam quippe facti se credi
erubuit, si, quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa
patienter. Non hoc fecerunt feminae christianae, quae passae similia
vivunt. Tamen nec in se ultae sunt crimen alienum, ne aliorum
sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis concupiscendo
stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia erubescendo
committerent. Habent quippe intus gloriam castitatis, testimonium
conscientiae: habent autem coram oculis Dei sui, nec requirunt
amplius, ubi, quid recte faciant, non amplius habent; ne devient ab
auctoritate legis divinae, cum male devitant offensionem suspicionis
humanae.
|
|